1congregantes vero Philisthim agmina sua in proelium convenerunt in Soccho Iudae et castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus DommimstylusIosue 15:35, Iosue 15:35, I Paralipomenon 11:13, I Samuel 13:5, II Paralipomenon 28:182porro Saul et viri Israhel congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra PhilisthimstylusI Samuel 21:9, I Samuel 21:9, I Samuel 17:19, I Samuel 17:193et Philisthim stabant super montem ex hac parte et Israhel stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eosstylus4et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmostylusIosue 11:22, Iosue 11:22, I Samuel 17:23, II Samuel 21:16, II Samuel 21:225et cassis aerea super caput eius et lorica hamata induebatur porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aerisstylus6et ocreas aereas habebat in cruribus et clypeus aereus tegebat umeros eiusstylusI Samuel 17:45, I Samuel 17:45, II Paralipomenon 9:15, I Regum 10:16, II Paralipomenon 9:157hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri et armiger eius antecedebat eumstylusII Samuel 21:19, II Samuel 21:19, I Samuel 17:41, I Paralipomenon 11:23, I Samuel 17:418stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis quare venitis parati ad proelium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamenstylusI Samuel 8:17, I Samuel 8:17, I Paralipomenon 21:3, II Samuel 11:11, I Samuel 17:269si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi si autem ego praevaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobisstylusI Samuel 11:1, I Samuel 11:110et aiebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamenstylusI Samuel 17:25, I Samuel 17:26, I Samuel 17:25, I Samuel 17:26, I Samuel 17:4511audiens autem Saul et omnes viri israhelitae sermones Philisthei huiuscemodi stupebant et metuebant nimisstylusIosue 1:9, Deuteronomium 31:8, Iosue 1:9, Deuteronomium 31:8, Isaias 51:1212David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter virosstylusGenesis 35:19, I Samuel 16:10, I Samuel 16:11, Genesis 35:19, I Samuel 16:1013abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque SammastylusI Paralipomenon 2:13, I Paralipomenon 2:13, II Samuel 21:21, II Samuel 13:3, I Samuel 17:2814David autem erat minimus tribus ergo maioribus secutis SaulemstylusI Samuel 16:11, I Samuel 16:11, Genesis 25:23, Genesis 25:2315abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in BethleemstylusI Samuel 16:11, I Samuel 16:11, I Samuel 16:19, I Samuel 16:23, I Samuel 16:1916procedebat vero Philistheus mane et vespere et stabat quadraginta diebusstylusMatthaeus 4:2, Lucas 4:2, Matthaeus 4:2, Lucas 4:217dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuosstylusI Samuel 25:18, I Samuel 25:18, Ruth 2:14, Matthaeus 7:11, Lucas 11:1318et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint discestylusGenesis 37:14, Genesis 37:14, I Samuel 16:20, I Samuel 16:20, Iob 10:1019Saul autem et illi et omnes filii Israhel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthimstylus20surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certaminestylusI Samuel 26:5, Lucas 19:43, I Samuel 26:5, Lucas 19:43, I Samuel 17:2821direxerat enim aciem Israhel sed et Philisthim ex adverso fuerant praeparatistylus22derelinquens ergo David vasa quae adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suosstylusLucas 10:5, Lucas 10:6, Genesis 37:14, Matthaeus 10:12, Matthaeus 10:1323cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo haec eadem verba audivit DavidstylusI Samuel 17:8, I Samuel 17:10, I Samuel 17:8, I Samuel 17:1024omnes autem Israhelitae cum vidissent virum fugerunt a facie eius timentes eum valdestylusNumeri 13:33, I Samuel 17:11, Deuteronomium 32:30, Leviticus 26:36, Isaias 7:225et dixit unus quispiam de Israhel num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in IsrahelstylusIosue 15:16, Iosue 15:16, Apocalypsis 3:12, Apocalypsis 2:7, Apocalypsis 3:1226et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israhel quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventisstylusI Samuel 11:2, I Samuel 11:2, Deuteronomium 5:26, Deuteronomium 5:26, I Samuel 17:1027referebat autem ei populus eundem sermonem dicens haec dabuntur viro qui percusserit eumstylusI Samuel 17:25, I Samuel 17:2528quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendististylusMatthaeus 10:36, Matthaeus 10:36, Genesis 37:11, Genesis 37:8, Genesis 37:429et dixit David quid feci numquid non verbum eststylusI Petri 3:9, I Petri 3:9, Actus Apostolorum 11:2, Actus Apostolorum 11:4, Proverbia 15:130et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem et respondit ei populus verbum sicut et priusstylusI Samuel 17:26, I Samuel 17:27, I Samuel 17:26, I Samuel 17:2731audita sunt autem verba quae locutus est David et adnuntiata in conspectu SaulstylusProverbia 22:29, Proverbia 22:2932ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus PhilistheumstylusI Samuel 16:18, I Samuel 16:18, Deuteronomium 20:1, Deuteronomium 20:3, Deuteronomium 20:133et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia suastylusNumeri 13:31, Numeri 13:31, Deuteronomium 9:2, Apocalypsis 13:4, Deuteronomium 9:234dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregisstylus35et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum et illi consurgebant adversum me et adprehendebam mentum eorum et suffocabam interficiebamque eosstylusII Ad Timotheum 4:17, II Ad Timotheum 4:18, Amos 3:12, II Ad Timotheum 4:17, II Ad Timotheum 4:1836nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventisstylusI Samuel 17:10, I Samuel 17:10, Isaias 37:22, Isaias 37:23, Actus Apostolorum 12:2237et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sitstylusII Ad Timotheum 4:17, II Ad Timotheum 4:18, II Ad Timotheum 4:17, II Ad Timotheum 4:18, Psalmi 138:738et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum loricastylus39accinctus ergo David gladio eius super veste sua coepit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit eastylusZacharias 4:6, II Ad Corinthios 10:4, II Ad Corinthios 10:5, Osee 1:7, Zacharias 4:640et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum PhilistheumstylusI Ad Corinthios 1:27, I Ad Corinthios 1:29, I Ad Corinthios 1:27, I Ad Corinthios 1:29, Iudicum 20:1641ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger eius ante eumstylus42cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectustylusI Samuel 16:12, I Samuel 16:12, I Samuel 17:33, Psalmi 123:3, Psalmi 123:443et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suisstylusII Samuel 3:8, II Samuel 9:8, I Samuel 24:14, II Samuel 3:8, II Samuel 9:844dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terraestylusEzechiel 28:9, Ezechiel 28:10, Proverbia 18:12, I Regum 20:10, I Regum 20:1145dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israhel quibus exprobrastistylusII Ad Corinthios 10:4, II Ad Corinthios 10:4, II Paralipomenon 32:8, II Paralipomenon 32:8, II Ad Corinthios 3:546hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in IsrahelstylusIsaias 52:10, Isaias 52:10, Iosue 4:24, Iosue 4:24, II Regum 19:1947et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostrasstylusPsalmi 44:6, Psalmi 44:7, Psalmi 44:6, Psalmi 44:7, Zacharias 4:648cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso PhilistheistylusProverbia 28:1, Psalmi 27:1, Proverbia 28:1, Psalmi 27:149et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam super terramstylusI Ad Corinthios 1:27, I Ad Corinthios 1:28, I Ad Corinthios 1:27, I Ad Corinthios 1:28, I Regum 22:3450praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu DavidstylusIudicum 15:15, Iudicum 15:15, I Samuel 21:9, I Samuel 23:21, I Samuel 17:3951cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium eius et eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugeruntstylusAd Hebraeos 11:34, I Samuel 21:9, Ad Hebraeos 11:34, I Samuel 21:9, II Samuel 23:2152et consurgentes viri Israhel et Iuda vociferati sunt et persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth et usque AccaronstylusIosue 15:11, Iosue 15:11, II Samuel 23:10, I Samuel 14:21, I Samuel 14:2253et revertentes filii Israhel postquam persecuti fuerant Philistheos invaserunt castra eorumstylusIeremias 4:20, Ieremias 30:16, II Regum 7:7, II Regum 7:16, Ieremias 4:2054adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero eius posuit in tabernaculo suostylusIosue 4:7, Iosue 4:8, Exodus 16:33, Iosue 4:7, Iosue 4:855eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novistylusI Samuel 16:21, I Samuel 16:22, I Samuel 16:21, I Samuel 16:22, I Samuel 17:5856et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puerstylus57cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manustylusI Samuel 17:54, I Samuel 17:5458et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sumstylusI Samuel 17:12, I Samuel 17:12, I Samuel 16:18, I Samuel 16:19, I Samuel 16:18