1et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suamstylusProverbia 18:24, I Samuel 20:17, Proverbia 18:24, I Samuel 20:17, II Samuel 1:262tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris suistylusI Samuel 17:15, I Samuel 17:15, I Samuel 16:21, I Samuel 16:23, I Samuel 16:213inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suamstylusI Samuel 20:8, I Samuel 20:17, I Samuel 20:42, I Samuel 20:8, I Samuel 20:174nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteumstylusGenesis 41:42, Genesis 41:42, Isaias 61:10, Lucas 15:22, Esther 6:85egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum SaulstylusI Samuel 18:30, I Samuel 18:30, I Samuel 18:14, I Samuel 18:15, I Samuel 18:146porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistrisstylusIudicum 11:34, Exodus 15:20, Iudicum 11:34, Exodus 15:20, Psalmi 68:257et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem miliastylusI Samuel 21:11, I Samuel 21:11, Exodus 15:21, I Samuel 29:5, Exodus 15:218iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnumstylusI Samuel 15:28, I Samuel 15:28, Proverbia 13:10, Proverbia 13:10, I Samuel 20:319non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deincepsstylusMarcus 7:22, Matthaeus 20:15, Genesis 31:2, Genesis 4:5, Genesis 4:610post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceamstylusI Samuel 19:9, I Regum 18:29, II Ad Thessalonicenses 2:11, I Samuel 19:9, I Regum 18:2911et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundostylusI Samuel 20:33, I Samuel 20:33, Isaias 54:17, Isaias 54:17, Psalmi 37:3212et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessissetstylusI Samuel 18:15, I Samuel 18:29, I Samuel 18:15, I Samuel 18:29, I Samuel 28:1513amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populistylusII Samuel 5:2, II Samuel 5:2, Psalmi 121:8, Psalmi 121:8, I Samuel 18:2514in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eostylusGenesis 39:23, Genesis 39:23, Iosue 6:27, Matthaeus 28:20, I Samuel 16:1815vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eumstylusPsalmi 112:5, Iacobi 1:5, Daniel 6:4, Daniel 6:5, Iacobi 3:1716omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eosstylusI Samuel 18:5, I Samuel 18:5, I Regum 3:7, Lucas 19:48, II Samuel 5:217dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus PhilisthinorumstylusI Samuel 18:25, I Samuel 17:25, I Samuel 25:28, I Samuel 18:25, I Samuel 17:2518ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regisstylusII Samuel 7:18, II Samuel 7:18, I Samuel 9:21, I Samuel 18:23, I Samuel 9:2119factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxorstylusIudicum 7:22, II Samuel 21:8, Iudicum 7:22, II Samuel 21:8, Iudicum 14:2020dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit eistylusI Samuel 18:28, I Samuel 18:2821dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodiestylusI Samuel 18:17, I Samuel 18:17, Exodus 10:7, Ieremias 9:8, I Samuel 18:2622et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regisstylusPsalmi 55:21, II Samuel 13:28, II Samuel 13:29, Psalmi 36:1, Psalmi 36:323et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuisstylusProverbia 14:20, Psalmi 119:141, I Samuel 9:21, Proverbia 19:6, Proverbia 19:724et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est Davidstylus25dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus PhilisthinorumstylusGenesis 34:12, I Samuel 14:24, I Samuel 18:17, Genesis 34:12, I Samuel 14:2426cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regisstylusI Samuel 18:21, I Samuel 18:2127et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxoremstylusII Samuel 3:14, II Samuel 3:14, Iudicum 14:19, I Samuel 18:13, Iudicum 14:1928et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eumstylusGenesis 30:27, Genesis 37:8, Genesis 37:11, I Samuel 26:25, Genesis 39:329et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebusstylusEcclesiastes 4:4, Ecclesiastes 4:4, Ioannes 11:53, I Samuel 18:12, Iacobi 2:1930et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimisstylusI Samuel 18:5, II Samuel 11:1, I Samuel 18:5, II Samuel 11:1, Psalmi 119:99