1confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsumstylusI Paralipomenon 29:25, I Paralipomenon 29:25, I Regum 2:12, Genesis 39:2, I Regum 2:122praecepitque Salomon universo Israheli tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israhel et principibus familiarumstylusI Paralipomenon 28:1, I Paralipomenon 28:1, I Paralipomenon 27:1, I Paralipomenon 27:1, I Paralipomenon 24:313et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudinestylusI Paralipomenon 21:29, I Paralipomenon 16:39, I Paralipomenon 21:29, I Paralipomenon 16:39, Deuteronomium 34:54arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in HierusalemstylusII Samuel 6:2, II Samuel 6:17, I Paralipomenon 15:25, I Paralipomenon 15:28, II Samuel 6:25altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesiastylusExodus 31:2, Exodus 31:2, Exodus 38:1, Exodus 38:7, Exodus 38:16ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo foederis Domini et obtulit in eo mille hostiasstylusI Regum 3:4, I Regum 3:4, I Paralipomenon 29:21, I Regum 8:63, I Paralipomenon 29:217ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula quod vis ut dem tibistylusMatthaeus 7:7, Matthaeus 7:8, Matthaeus 7:7, Matthaeus 7:8, I Ioannis 5:148dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eostylusI Paralipomenon 28:5, I Paralipomenon 28:5, Isaias 55:3, Isaias 55:3, II Samuel 22:519nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terraestylusGenesis 13:16, II Samuel 7:12, II Samuel 7:16, Genesis 13:16, II Samuel 7:1210da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicarestylusI Regum 3:9, I Regum 3:9, Proverbia 2:2, Proverbia 2:6, Proverbia 2:211dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regemstylusIacobi 3:17, Iacobi 3:17, Proverbia 23:7, Proverbia 23:7, I Samuel 16:712sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tuistylusIacobi 1:5, Iacobi 1:5, II Paralipomenon 9:22, II Paralipomenon 9:22, Matthaeus 6:3313venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo foederis et regnavit super IsrahelstylusI Regum 4:24, I Regum 4:25, II Paralipomenon 1:3, I Regum 4:24, I Regum 4:2514congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in HierusalemstylusI Regum 4:26, I Regum 4:26, I Regum 10:26, I Regum 10:29, I Regum 10:2615praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magnastylusII Paralipomenon 9:27, II Paralipomenon 9:27, Amos 7:14, Iob 22:24, Iob 22:2516adducebantur autem ei et equi de Aegypto et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et coemebant pretiostylusII Paralipomenon 9:28, I Regum 10:28, I Regum 10:29, II Paralipomenon 9:28, I Regum 10:2817quadrigam equorum sescentis argenteis et equum centum quinquaginta similiter de universis regnis Cettheorum et a regibus Syriae emptio celebrabaturstylusII Regum 10:29, II Regum 10:29