1fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph EphratheusstylusI Paralipomenon 6:25, I Paralipomenon 6:27, I Paralipomenon 6:25, I Paralipomenon 6:27, I Paralipomenon 6:342et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberistylusGenesis 4:23, Genesis 16:1, Genesis 16:2, Matthaeus 19:8, Iudicum 8:303et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes DoministylusLucas 2:41, Lucas 2:41, Iosue 18:1, Deuteronomium 12:5, Deuteronomium 12:74venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partesstylusDeuteronomium 12:17, Deuteronomium 12:18, Deuteronomium 12:17, Deuteronomium 12:18, Deuteronomium 16:115Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eiusstylusGenesis 30:2, Genesis 30:2, Genesis 29:30, Genesis 29:31, Genesis 29:306adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eiusstylusIob 6:14, Iob 6:14, Iob 24:21, Iob 24:21, Leviticus 18:187sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat cibumstylusI Samuel 2:19, I Samuel 2:198dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filiistylusRuth 4:15, Ruth 4:15, Isaias 54:6, Iob 6:14, Isaias 54:69surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi DoministylusI Samuel 3:3, I Samuel 3:3, Psalmi 27:4, Psalmi 27:4, II Samuel 7:210cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiterstylusIob 7:11, Iob 7:11, Lucas 22:44, Iob 10:1, Lucas 22:4411et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eiusstylusIudicum 13:5, Iudicum 13:5, Numeri 6:5, Numeri 6:5, Ecclesiastes 5:412factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os eiusstylusI Ad Thessalonicenses 5:17, Iacobi 5:16, I Ad Thessalonicenses 5:17, Iacobi 5:16, Lucas 18:113porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentamstylusAd Romanos 8:26, Ad Romanos 8:26, Genesis 24:42, Genesis 24:45, Actus Apostolorum 2:1314dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo madesstylusIob 22:23, Iob 11:14, Matthaeus 7:1, Matthaeus 7:3, Iob 8:215respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu DoministylusPsalmi 62:8, Psalmi 62:8, Lamentationes 2:19, Lamentationes 2:19, Psalmi 42:416ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesensstylusI Samuel 2:12, I Samuel 2:12, Iob 10:1, Iob 10:2, Matthaeus 12:3417tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eumstylusMarcus 5:34, Marcus 5:34, Psalmi 20:3, Psalmi 20:5, Iudicum 18:618et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutatistylusRuth 2:13, Ruth 2:13, Ad Romanos 15:13, Ad Romanos 15:13, Ecclesiastes 9:719et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius DominusstylusGenesis 21:1, Genesis 21:1, Genesis 30:22, I Samuel 1:11, Genesis 30:2220et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eumstylusGenesis 41:51, Genesis 41:52, Genesis 41:51, Genesis 41:52, Matthaeus 1:2121ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suumstylusI Samuel 1:3, I Samuel 1:3, Deuteronomium 12:11, Deuteronomium 12:11, Iosue 24:1522et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiterstylusI Samuel 1:11, I Samuel 1:28, I Samuel 1:11, I Samuel 1:28, Lucas 2:2223et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lactestylusII Samuel 7:25, II Samuel 7:25, Matthaeus 24:19, I Samuel 1:17, Lucas 11:2724et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulusstylusNumeri 15:9, Numeri 15:10, Numeri 15:9, Numeri 15:10, Iosue 18:125et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum HelistylusLucas 18:15, Lucas 18:16, Lucas 18:15, Lucas 18:16, Lucas 2:2226et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans DominumstylusII Regum 2:2, II Regum 2:4, II Regum 4:30, II Regum 2:6, II Regum 2:227pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eumstylusI Ioannis 5:15, I Ioannis 5:15, Psalmi 118:5, I Samuel 1:11, I Samuel 1:1328idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et aitstylusGenesis 24:26, Genesis 24:26, Genesis 24:52, Genesis 24:52, II Ad Timotheum 3:15