1factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duosstylusI Samuel 27:6, I Samuel 27:6, I Samuel 30:17, I Samuel 30:26, I Samuel 31:62in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravitstylusI Samuel 4:12, I Samuel 4:12, II Samuel 4:10, II Samuel 4:10, I Samuel 25:233dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israhel fugistylusII Regum 5:25, Iob 1:15, Iob 1:19, II Regum 5:25, Iob 1:154et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interieruntstylusI Samuel 4:16, I Samuel 31:1, I Samuel 31:6, I Samuel 4:16, I Samuel 31:15dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eiusstylusProverbia 25:2, Proverbia 14:15, Proverbia 25:2, Proverbia 14:156ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant eistylusI Samuel 28:4, I Samuel 28:4, I Samuel 6:9, Lucas 10:31, I Paralipomenon 10:47et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsumstylusII Samuel 9:6, I Samuel 22:12, Isaias 6:8, Iudicum 9:54, Isaias 65:18dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sumstylusI Samuel 30:17, I Samuel 30:13, I Samuel 30:17, I Samuel 30:13, I Samuel 30:19et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me eststylus10stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum hucstylusIudicum 9:54, Matthaeus 7:2, Iudicum 9:54, Matthaeus 7:2, II Regum 11:1211adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eostylusII Samuel 13:31, II Samuel 13:31, II Samuel 3:31, Genesis 37:29, II Samuel 3:3112et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israhel quod corruissent gladiostylusMatthaeus 5:44, Proverbia 24:17, Psalmi 35:13, Psalmi 35:14, Matthaeus 5:4413dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenae amalechitae ego sumstylusII Samuel 1:8, II Samuel 1:814et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum DoministylusI Samuel 26:9, I Samuel 26:9, Psalmi 105:15, I Samuel 24:6, I Samuel 31:415vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus eststylusIob 5:12, I Samuel 22:17, I Samuel 22:18, Iudicum 8:20, II Samuel 4:1016et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum DoministylusMatthaeus 27:25, Matthaeus 27:25, Lucas 19:22, Lucas 19:22, Leviticus 20:917planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eiusstylusII Paralipomenon 35:25, II Paralipomenon 35:25, II Samuel 1:19, II Samuel 1:19, Ieremias 9:1718et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro IustorumstylusIosue 10:13, Iosue 10:13, Genesis 49:8, Deuteronomium 4:10, Genesis 49:819incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortesstylusII Samuel 1:27, II Samuel 1:27, Deuteronomium 4:7, Deuteronomium 4:8, II Samuel 1:2520nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorumstylusMichaes 1:10, Michaes 1:10, I Samuel 18:6, I Samuel 18:6, Exodus 15:2021montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleostylusI Samuel 31:1, I Samuel 31:1, Isaias 21:5, Isaias 21:5, I Samuel 10:122a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanisstylusI Samuel 18:4, I Samuel 18:4, Isaias 34:6, Isaias 34:7, Isaias 34:623Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortioresstylusIeremias 4:13, Ieremias 4:13, Iudicum 14:18, Iudicum 14:18, Proverbia 30:3024filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestrostylusIsaias 3:16, Isaias 3:26, Ieremias 2:32, I Ad Timotheum 2:9, I Ad Timotheum 2:1025quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus eststylusII Samuel 1:19, II Samuel 1:19, II Samuel 1:27, II Samuel 1:27, Iudicum 5:1826doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super amorem mulierumstylusI Samuel 20:17, I Samuel 20:17, I Samuel 23:16, I Samuel 20:41, I Samuel 18:127quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellicastylusII Samuel 1:25, II Samuel 1:25, II Samuel 1:19, II Samuel 1:19, II Regum 2:12