1et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebatstylusIosue 23:1, Iosue 23:2, Iosue 23:1, Iosue 23:2, Psalmi 90:102dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regemstylusI Samuel 16:21, I Samuel 16:22, I Samuel 16:21, I Samuel 16:22, Ecclesiastes 4:113quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regemstylusIosue 19:18, Iosue 19:18, Esther 2:4, Esther 2:4, II Regum 4:84erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eamstylusMatthaeus 1:25, Matthaeus 1:255Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerentstylusII Samuel 15:1, II Samuel 15:1, II Samuel 3:4, II Samuel 3:4, I Regum 2:246nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post AbsalomstylusII Samuel 3:3, II Samuel 3:4, II Samuel 3:3, II Samuel 3:4, I Samuel 3:137et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes AdoniaestylusII Samuel 20:25, II Samuel 20:25, I Regum 2:22, I Regum 2:22, II Samuel 15:248Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum AdoniastylusI Regum 4:18, I Regum 4:18, II Samuel 20:25, II Samuel 23:8, II Samuel 23:399immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regisstylusII Samuel 17:17, II Samuel 17:17, Iosue 15:7, II Samuel 13:23, II Samuel 13:2710Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavitstylusII Samuel 12:24, II Samuel 12:24, I Regum 1:8, I Regum 1:19, II Samuel 12:111dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignoratstylusII Samuel 3:4, II Samuel 3:4, II Samuel 7:12, II Samuel 7:17, I Paralipomenon 28:412nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui SalomonisstylusI Regum 1:21, Proverbia 20:18, Genesis 19:17, Iudicum 9:5, Actus Apostolorum 27:3113vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit AdoniasstylusI Regum 1:30, I Regum 1:30, I Regum 1:17, I Regum 1:17, I Paralipomenon 22:614et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuosstylusII Ad Corinthios 13:1, II Ad Corinthios 13:1, I Regum 1:17, I Regum 1:27, I Regum 1:1715ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat eistylusI Regum 1:1, I Regum 1:116inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit visstylusI Samuel 24:8, I Samuel 20:41, I Samuel 25:23, I Samuel 24:8, I Samuel 20:4117quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meostylusI Regum 1:13, I Regum 1:13, I Regum 1:30, I Regum 1:30, I Petri 3:618et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorantestylusI Regum 1:24, I Regum 1:24, Actus Apostolorum 3:17, I Regum 1:11, I Regum 1:519mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae Salomonem autem servum tuum non vocavitstylusI Regum 1:7, I Regum 1:10, I Regum 1:25, I Regum 1:7, I Regum 1:1020verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post testylusPsalmi 25:15, I Paralipomenon 28:10, II Paralipomenon 20:12, Zacharias 3:9, II Samuel 23:221eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatoresstylusI Regum 2:10, Deuteronomium 31:16, I Regum 2:10, Deuteronomium 31:16, II Samuel 7:1222adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venitstylusGenesis 24:15, Iob 1:16, Iob 1:18, Daniel 9:20, Genesis 24:1523et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terramstylusI Petri 2:17, I Regum 1:16, Ad Romanos 13:7, I Petri 2:17, I Regum 1:1624dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meumstylusI Regum 1:17, I Regum 1:18, I Regum 1:13, I Regum 1:14, I Regum 1:525quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex AdoniasstylusI Samuel 10:24, I Samuel 10:24, I Regum 1:9, I Regum 1:19, I Regum 1:926me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavitstylusI Regum 1:8, I Regum 1:8, I Regum 1:10, I Regum 1:10, II Samuel 12:2527numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eumstylusI Regum 1:24, Ioannes 15:15, II Regum 4:27, I Regum 1:24, Ioannes 15:1528et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eumstylus29iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustiastylusII Samuel 4:9, II Samuel 4:9, Psalmi 136:24, Psalmi 136:24, I Regum 18:1030quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodiestylusI Regum 1:13, I Regum 1:17, I Regum 1:13, I Regum 1:1731submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternumstylusDaniel 5:10, Daniel 3:9, Daniel 2:4, Daniel 5:10, Daniel 3:932dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banaiam filium Ioiadae qui cum ingressi fuissent coram regestylusI Regum 1:8, I Regum 1:8, I Regum 1:38, I Regum 1:26, I Regum 1:3833dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in GionstylusII Paralipomenon 32:30, II Paralipomenon 32:30, I Regum 1:38, I Regum 1:38, II Paralipomenon 33:1434et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex SalomonstylusI Samuel 10:1, II Samuel 15:10, I Regum 1:25, I Samuel 10:1, II Samuel 15:1035et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super IudamstylusI Regum 1:13, Psalmi 72:1, Psalmi 72:2, I Paralipomenon 28:4, I Paralipomenon 28:536et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regisstylusI Paralipomenon 17:27, Ieremias 11:5, Psalmi 72:19, Psalmi 89:20, Ieremias 28:637quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis DavidstylusI Samuel 20:13, I Regum 1:47, I Samuel 20:13, I Regum 1:47, Iosue 1:1738descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in GionstylusII Samuel 8:18, II Samuel 8:18, I Regum 1:8, I Regum 1:8, I Regum 1:3339sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex SalomonstylusPsalmi 89:20, Psalmi 89:20, I Regum 1:34, I Samuel 10:24, I Paralipomenon 29:2240et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et laetantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorumstylusDaniel 3:5, I Paralipomenon 12:38, I Paralipomenon 12:40, Lucas 19:37, II Regum 11:2041audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantisstylusMatthaeus 21:9, Matthaeus 21:11, Matthaeus 24:38, Matthaeus 24:39, Proverbia 14:1342adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntiansstylusII Samuel 15:36, II Samuel 15:36, II Samuel 18:27, II Samuel 17:17, II Samuel 18:2743responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonemstylus44misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regisstylus45unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est vox quam audistisstylusI Regum 1:40, I Regum 1:40, Esras 3:13, I Samuel 28:14, I Samuel 4:546sed et Salomon sedit super solio regnistylusI Paralipomenon 29:23, I Paralipomenon 29:23, Psalmi 132:11, Psalmi 132:11, I Regum 1:1347et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suostylusI Regum 1:37, Genesis 47:31, I Regum 1:37, Genesis 47:31, Exodus 12:3248insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meisstylusI Regum 3:6, I Regum 3:6, Psalmi 132:11, Psalmi 132:12, Psalmi 132:1149territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suamstylusDaniel 5:4, Daniel 5:6, Proverbia 28:1, Isaias 21:4, Isaias 21:550Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altarisstylusI Regum 2:28, I Regum 2:28, Exodus 21:14, Exodus 38:2, Exodus 27:251et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladiostylus52dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morieturstylusI Samuel 14:45, I Samuel 14:45, II Samuel 14:11, II Samuel 14:11, Proverbia 13:653misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuamstylusII Samuel 14:28, I Regum 1:31, Proverbia 24:21, I Regum 2:36, II Samuel 1:2