1praevaricatus est autem Moab in Israhel postquam mortuus est AhabstylusII Samuel 8:2, II Samuel 8:2, Numeri 24:7, II Regum 8:22, Psalmi 60:82ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hacstylusII Regum 1:16, II Regum 1:16, Marcus 3:22, Matthaeus 10:25, II Regum 8:73angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos numquid non est Deus in Israhel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum AccaronstylusI Regum 17:1, I Regum 17:1, Ionas 2:8, Ionas 2:8, Ieremias 2:114quam ob rem haec dicit Dominus de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit HeliasstylusEzechiel 18:4, Genesis 2:17, Genesis 3:4, Ezechiel 18:4, Genesis 2:175reversique sunt nuntii ad Ohoziam qui dixit eis quare reversi estisstylus6at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei haec dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morierisstylusPsalmi 16:4, Psalmi 16:4, I Paralipomenon 10:13, I Paralipomenon 10:14, Isaias 41:227qui dixit eis cuius figurae et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba haecstylusI Samuel 28:14, Iudicum 8:18, I Samuel 28:14, Iudicum 8:188at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus qui ait Helias Thesbites eststylusMatthaeus 3:4, Matthaeus 3:4, Zacharias 13:4, Zacharias 13:4, Marcus 1:69misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait homo Dei rex praecepit ut descendasstylusAd Hebraeos 11:36, II Regum 6:13, II Regum 6:14, Ad Hebraeos 11:36, II Regum 6:1310respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eostylusLucas 9:54, Lucas 9:54, Daniel 3:25, Daniel 3:25, Ad Hebraeos 12:2911rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei haec dicit rex festina descendestylusI Samuel 6:9, Isaias 32:7, Ieremias 5:3, Matthaeus 2:16, Isaias 26:1112respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eiusstylusII Regum 1:9, II Regum 1:10, II Regum 1:9, II Regum 1:1013iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum suntstylusIsaias 1:5, Isaias 1:5, Apocalypsis 3:9, Numeri 12:11, Numeri 12:1314ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed nunc obsecro ut miserearis animae meaestylusActus Apostolorum 20:24, Actus Apostolorum 20:24, II Regum 1:10, II Regum 1:11, I Samuel 26:2415locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regemstylusIsaias 51:12, Isaias 51:12, Ezechiel 2:6, Ezechiel 2:6, Ieremias 1:1716et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morierisstylusII Regum 1:2, II Regum 1:4, II Regum 1:2, II Regum 1:4, I Regum 22:2817mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae non enim habebat filiumstylusII Regum 3:1, II Regum 3:1, II Regum 8:16, II Regum 8:17, I Regum 22:5118reliqua autem verborum Ohoziae quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum IsrahelstylusI Regum 22:39, I Regum 14:19, I Regum 22:39, I Regum 14:19