1egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in AfecstylusI Samuel 29:1, I Samuel 29:1, I Samuel 7:12, I Samuel 7:12, I Samuel 5:12et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorumstylusLamentationes 3:40, Lamentationes 3:40, Psalmi 44:9, Psalmi 44:10, I Samuel 17:83et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorumstylusI Ad Corinthios 10:1, I Ad Corinthios 10:5, I Ad Corinthios 10:1, I Ad Corinthios 10:5, Iosue 6:44misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et FineesstylusII Samuel 6:2, II Samuel 6:2, Psalmi 80:1, Numeri 7:89, Psalmi 80:15cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus est omnis Israhel clamore grandi et personuit terrastylusIosue 6:5, Iosue 6:5, Iob 20:5, Iosue 6:20, Ieremias 7:46et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castrastylusExodus 32:17, Exodus 32:18, Exodus 32:17, Exodus 32:187timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemueruntstylusExodus 14:25, Deuteronomium 32:30, Exodus 15:14, Exodus 15:16, Exodus 14:258vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in desertostylusExodus 7:5, Psalmi 78:43, Psalmi 78:51, Exodus 9:14, Exodus 7:59confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellatestylusI Ad Corinthios 16:13, Iudicum 13:1, I Ad Corinthios 16:13, Iudicum 13:1, II Samuel 10:1210pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditumstylusDeuteronomium 28:25, I Samuel 4:2, II Regum 14:12, Leviticus 26:17, Deuteronomium 28:2511et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et FineesstylusI Samuel 2:34, I Samuel 2:34, Psalmi 78:64, Psalmi 78:64, Isaias 3:1112currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caputstylusIosue 7:6, Iosue 7:6, II Samuel 15:32, Nehemias 9:1, II Samuel 1:213cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor eius pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitasstylusI Samuel 1:9, I Samuel 1:9, I Samuel 4:18, I Samuel 4:18, Psalmi 79:114et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus huius at ille festinavit et venit et adnuntiavit Helistylus15Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non poteratstylusI Samuel 3:2, I Samuel 3:2, Genesis 27:1, I Regum 14:4, Psalmi 90:1016et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mistylusII Samuel 1:4, II Samuel 1:4, Iosue 7:19, I Samuel 3:6, Iosue 7:1917respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta eststylusI Samuel 3:11, I Samuel 4:10, I Samuel 4:11, I Samuel 3:11, I Samuel 4:1018cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annisstylusI Samuel 4:21, I Samuel 4:22, I Samuel 4:21, I Samuel 4:22, I Petri 4:1719nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subitistylus20in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit eis neque animadvertitstylusIoannes 16:21, Psalmi 77:2, Genesis 35:17, Genesis 35:18, Ioannes 16:2121et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israhel quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suostylusPsalmi 26:8, Psalmi 26:8, Psalmi 78:61, Psalmi 78:61, Ieremias 2:1122et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset arca DeistylusIoannes 2:17, Psalmi 137:5, Psalmi 137:6, Ioannes 2:17, Psalmi 137:5