Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

I Samuel 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

I Samuel 4

1egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in Afec

2et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum

3et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum

4misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees

5cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra

6et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra

7timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt

8vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto

9confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate

10pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum

11et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees

12currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput

13cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor eius pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas

14et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus huius at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli

15Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non poterat

16et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi

17respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est

18cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis

19nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti

20in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit eis neque animadvertit

21et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israhel quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo

22et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset arca Dei

I Samuel 4

1Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam : et egressus est Israël obviam Philisthiim in prælium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec,

2et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis : et cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.

3Et reversus est populus ad castra : dixeruntque majores natu de Israël : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim ? afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.

4Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim : erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees.

5Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra.

6Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque : Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.

7Timueruntque Philisthiim, dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes :

8Væ nobis : non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius : væ nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum ? hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto.

9Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebræis, sicut et illi servierunt vobis : confortamini, et bellate.

10Pugnaverunt ergo Philisthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum : et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum.

11Et arca Dei capta est : duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.

12Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.

13Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi : et ululavit omnis civitas.

14Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque : Quis est hic sonitus tumultus hujus ? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli.

15Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.

16Et dixit ad Heli : Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est, fili mi ?

17Respondens autem ille qui nuntiabat : Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo : insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est.

18Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus : et ipse judicavit Israël quadraginta annis.

19Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat, vicinaque partui : et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit : irruerant enim in eam dolores subiti.

20In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quæ stabant circa eam : Ne timeas, quia filium peperisti. Quæ non respondit eis, neque animadvertit.

21Et vocabit puerum Ichabod, dicens : Translata est gloria de Israël, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo ;

22et ait : Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei.

I Samuel 4

1egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in Afec

2et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum

3et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum

4misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees

5cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra

6et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra

7timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt

8vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto

9confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate

10pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum

11et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees

12currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput

13cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor eius pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas

14et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus huius at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli

15Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non poterat

16et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi

17respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est

18cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis

19nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti

20in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit eis neque animadvertit

21et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israhel quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo

22et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset arca Dei

I Samuel 4:1
Vulgate

egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in Afec

VulgClementine

Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam : et egressus est Israël obviam Philisthiim in prælium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec,

2
Vulgate

et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum

VulgClementine

et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis : et cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.

3
Vulgate

et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum

VulgClementine

Et reversus est populus ad castra : dixeruntque majores natu de Israël : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim ? afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.

4
Vulgate

misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees

VulgClementine

Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim : erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees.

5
Vulgate

cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra

VulgClementine

Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra.

6
Vulgate

et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra

VulgClementine

Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque : Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.

7
Vulgate

timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt

VulgClementine

Timueruntque Philisthiim, dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes :

8
Vulgate

vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto

VulgClementine

Væ nobis : non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius : væ nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum ? hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto.

9
Vulgate

confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate

VulgClementine

Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebræis, sicut et illi servierunt vobis : confortamini, et bellate.

10
Vulgate

pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum

VulgClementine

Pugnaverunt ergo Philisthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum : et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum.

11
Vulgate

et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees

VulgClementine

Et arca Dei capta est : duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.

12
Vulgate

currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput

VulgClementine

Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.

13
Vulgate

cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor eius pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas

VulgClementine

Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi : et ululavit omnis civitas.

14
Vulgate

et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus huius at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli

VulgClementine

Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque : Quis est hic sonitus tumultus hujus ? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli.

15
Vulgate

Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non poterat

VulgClementine

Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.

16
Vulgate

et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi

VulgClementine

Et dixit ad Heli : Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est, fili mi ?

17
Vulgate

respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est

VulgClementine

Respondens autem ille qui nuntiabat : Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo : insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est.

18
Vulgate

cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis

VulgClementine

Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus : et ipse judicavit Israël quadraginta annis.

19
Vulgate

nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti

VulgClementine

Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat, vicinaque partui : et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit : irruerant enim in eam dolores subiti.

20
Vulgate

in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit eis neque animadvertit

VulgClementine

In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quæ stabant circa eam : Ne timeas, quia filium peperisti. Quæ non respondit eis, neque animadvertit.

21
Vulgate

et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israhel quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo

VulgClementine

Et vocabit puerum Ichabod, dicens : Translata est gloria de Israël, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo ;

22
Vulgate

et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset arca Dei

VulgClementine

et ait : Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Samuel 4

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus I Samuel 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: I Samuel 4:16

Vulgate

"et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi"

VulgClementine

"Et dixit ad Heli : Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est, fili mi ?"

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward