Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

I Samuel Caput 3

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
I SAMUEL

I Samuel 3

1puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta
Amos 8:11, Amos 8:12, Amos 8:11, Amos 8:12, Psalmi 74:9
2factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et oculi eius caligaverant nec poterat videre
I Samuel 4:15, I Samuel 4:15, Genesis 27:1, Psalmi 90:10, Genesis 48:10
3lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei
Exodus 27:20, Exodus 27:21, Exodus 27:20, Exodus 27:21, Leviticus 24:2
4et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego
Genesis 22:1, Isaias 6:8, I Ad Corinthios 12:6, I Ad Corinthios 12:11, Exodus 3:4
5et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit
6et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi
II Samuel 18:22, I Samuel 4:16, Matthaeus 9:2, Genesis 43:29, II Samuel 18:22
7porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini
Actus Apostolorum 19:2, Actus Apostolorum 19:2, Ieremias 9:24, Ieremias 9:24
8et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli
Iob 33:14, Iob 33:15, Iob 33:14, Iob 33:15, I Ad Corinthios 13:11
9et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo
Psalmi 85:8, Exodus 20:19, Psalmi 85:8, Exodus 20:19, Isaias 6:8
10et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus
I Samuel 3:8, I Samuel 3:8, I Samuel 3:4, I Samuel 3:6, I Samuel 3:4
11et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius
Habacuc 1:5, Habacuc 1:5, II Regum 21:12, Actus Apostolorum 13:41, Ieremias 19:3
12in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius incipiam et conplebo
I Samuel 2:27, I Samuel 2:36, I Samuel 2:27, I Samuel 2:36, Numeri 23:19
13praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos
Matthaeus 10:37, Matthaeus 10:37, Proverbia 19:18, Proverbia 19:18, I Samuel 2:12
14idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum
Isaias 22:14, Isaias 22:14, Ieremias 15:1, I Samuel 2:25, Ieremias 7:16
15dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli
Ieremias 1:6, Ieremias 1:8, Ieremias 1:6, Ieremias 1:8, I Ad Corinthios 16:10
16vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto sum
17et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi
II Samuel 3:35, Ruth 1:17, II Samuel 3:35, Ruth 1:17, Michaes 2:7
18indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat
Isaias 39:8, Iob 2:10, Isaias 39:8, Iob 2:10, I Petri 5:6
19crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram
Genesis 39:2, Genesis 39:2, I Samuel 9:6, I Samuel 9:6, I Regum 8:56
20et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini
Iudicum 20:1, Iudicum 20:1, II Samuel 3:10, II Samuel 3:10, I Ad Timotheum 1:12
21et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli
Genesis 12:7, I Samuel 3:1, Genesis 12:7, I Samuel 3:1, Genesis 15:1

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

I SamuelII SamuelI Regum+

Other Books

I SamuelCh 3
II SamuelI RegumII RegumI ParalipomenonII Paralipomenon
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward