Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

I Samuel 18 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

I Samuel 18

1et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam

2tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui

3inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suam

4nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum

5egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul

6porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris

7et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia

8iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum

9non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps

10post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam

11et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo

12et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset

13amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi

14in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo

15vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eum

16omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos

17dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum

18ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis

19factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxor

20dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei

21dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie

22et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis

23et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis

24et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est David

25dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum

26cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis

27et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem

28et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum

29et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus

30et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis

I Samuel 18

1Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.

2Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.

3Inierunt autem David et Jonathas fœdus : diligebat enim eum quasi animam suam.

4Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.

5Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.

6Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.

7Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes : Percussit Saul mille, et David decem millia.

8Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste : dixitque : Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt : quid ei superest, nisi solum regnum ?

9Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.

10Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ : David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,

11et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete : et declinavit David a facie ejus secundo.

12Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.

13Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros : et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.

14In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.

15Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum.

16Omnis autem Israël et Juda diligebat David : ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.

17Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major Merob : ipsam dabo tibi uxorem : tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens : Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.

18Ait autem David ad Saul : Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis ?

19Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor.

20Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.

21Dixitque Saul : Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David : In duabus rebus gener meus eris hodie.

22Et mandavit Saul servis suis : Loquimini ad David clam me, dicentes : Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te : nunc ergo esto gener regis.

23Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David : Num parum videtur vobis, generum esse regis ? ego autem sum vir pauper et tenuis.

24Et renuntiaverunt servi Saul dicentes : Hujuscemodi verba locutus est David.

25Dixit autem Saul : Sic loquimini ad David : Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum.

26Cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.

27Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem.

28Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.

29Et Saul magis cœpit timere David : factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.

30Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.

I Samuel 18

1et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam

2tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui

3inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suam

4nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum

5egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul

6porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris

7et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia

8iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum

9non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps

10post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam

11et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo

12et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset

13amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi

14in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo

15vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eum

16omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos

17dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum

18ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis

19factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxor

20dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei

21dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie

22et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis

23et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis

24et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est David

25dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum

26cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis

27et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem

28et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum

29et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus

30et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis

I Samuel 18:1
Vulgate

et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam

VulgClementine

Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.

2
Vulgate

tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui

VulgClementine

Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.

3
Vulgate

inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suam

VulgClementine

Inierunt autem David et Jonathas fœdus : diligebat enim eum quasi animam suam.

4
Vulgate

nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum

VulgClementine

Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.

5
Vulgate

egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul

VulgClementine

Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.

6
Vulgate

porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris

VulgClementine

Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.

7
Vulgate

et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia

VulgClementine

Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes : Percussit Saul mille, et David decem millia.

8
Vulgate

iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum

VulgClementine

Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste : dixitque : Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt : quid ei superest, nisi solum regnum ?

9
Vulgate

non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps

VulgClementine

Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.

10
Vulgate

post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam

VulgClementine

Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ : David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,

11
Vulgate

et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo

VulgClementine

et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete : et declinavit David a facie ejus secundo.

12
Vulgate

et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset

VulgClementine

Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.

13
Vulgate

amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi

VulgClementine

Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros : et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.

14
Vulgate

in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo

VulgClementine

In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.

15
Vulgate

vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eum

VulgClementine

Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum.

16
Vulgate

omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos

VulgClementine

Omnis autem Israël et Juda diligebat David : ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.

17
Vulgate

dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum

VulgClementine

Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major Merob : ipsam dabo tibi uxorem : tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens : Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.

18
Vulgate

ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis

VulgClementine

Ait autem David ad Saul : Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis ?

19
Vulgate

factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxor

VulgClementine

Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor.

20
Vulgate

dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei

VulgClementine

Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.

21
Vulgate

dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie

VulgClementine

Dixitque Saul : Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David : In duabus rebus gener meus eris hodie.

22
Vulgate

et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis

VulgClementine

Et mandavit Saul servis suis : Loquimini ad David clam me, dicentes : Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te : nunc ergo esto gener regis.

23
Vulgate

et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis

VulgClementine

Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David : Num parum videtur vobis, generum esse regis ? ego autem sum vir pauper et tenuis.

24
Vulgate

et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est David

VulgClementine

Et renuntiaverunt servi Saul dicentes : Hujuscemodi verba locutus est David.

25
Vulgate

dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum

VulgClementine

Dixit autem Saul : Sic loquimini ad David : Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum.

26
Vulgate

cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis

VulgClementine

Cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.

27
Vulgate

et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem

VulgClementine

Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem.

28
Vulgate

et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum

VulgClementine

Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.

29
Vulgate

et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus

VulgClementine

Et Saul magis cœpit timere David : factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.

30
Vulgate

et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis

VulgClementine

Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Samuel 18

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus I Samuel 18 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: I Samuel 18:16

Vulgate

"omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos"

VulgClementine

"Omnis autem Israël et Juda diligebat David : ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward