1locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat David valdestylusI Samuel 18:1, I Samuel 18:1, I Samuel 18:9, I Samuel 18:92et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderisstylusProverbia 17:17, Proverbia 17:17, Actus Apostolorum 9:24, Actus Apostolorum 9:24, Psalmi 16:33ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibistylusI Samuel 20:9, I Samuel 20:13, I Samuel 20:9, I Samuel 20:134locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valdestylusIeremias 18:20, Ieremias 18:20, Genesis 42:22, Proverbia 31:8, Proverbia 31:95et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpastylusI Samuel 11:13, I Paralipomenon 11:14, I Samuel 11:13, I Paralipomenon 11:14, I Samuel 20:326quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae iuravit vivit Dominus quia non occideturstylusProverbia 26:24, Proverbia 26:25, Proverbia 26:24, Proverbia 26:25, Ieremias 5:27vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec et introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertiusstylusI Samuel 18:2, I Samuel 16:21, I Samuel 18:13, I Samuel 18:2, I Samuel 16:218motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eiusstylusPsalmi 18:32, Psalmi 18:50, Psalmi 27:3, Psalmi 18:32, Psalmi 18:509et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu suastylusI Samuel 16:14, I Samuel 16:14, I Samuel 16:16, I Samuel 18:10, I Samuel 18:1110nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illastylusI Samuel 18:11, I Samuel 20:33, I Samuel 18:11, I Samuel 20:33, Proverbia 21:3011misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morierisstylusPsalmi 59:1, Psalmi 59:17, Psalmi 59:1, Psalmi 59:17, Iudicum 16:212deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus eststylusIosue 2:15, Iosue 2:15, Actus Apostolorum 9:24, Actus Apostolorum 9:25, Actus Apostolorum 9:2413tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentisstylusGenesis 31:19, Genesis 31:19, Iudicum 18:14, Iudicum 18:17, Iudicum 18:1414misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod aegrotaretstylusIosue 2:5, Iosue 2:5, II Samuel 17:20, II Samuel 16:17, II Samuel 16:1915rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidaturstylusAd Romanos 3:15, I Samuel 19:6, Iob 31:31, Psalmi 37:12, Proverbia 27:316cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eiusstylus17dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam testylusII Samuel 2:22, II Samuel 2:22, I Regum 21:20, I Samuel 19:14, I Samuel 28:1218David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in NahiothstylusI Samuel 7:17, I Samuel 7:17, Iacobi 5:16, I Samuel 15:34, I Samuel 28:319nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in RamastylusI Samuel 26:1, I Samuel 23:19, I Samuel 22:9, I Samuel 22:10, Proverbia 29:1220misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsistylusIoel 2:28, Ioannes 7:32, Ioel 2:28, Ioannes 7:32, I Samuel 10:521quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaveruntstylusProverbia 27:22, Ioel 2:28, II Regum 1:9, II Regum 1:13, Ieremias 13:2322abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Ramastylus23et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in RamastylusProverbia 16:9, I Samuel 10:10, Proverbia 16:9, I Samuel 10:10, I Samuel 19:2024et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetasstylusI Samuel 10:10, I Samuel 10:12, II Samuel 6:20, Michaes 1:8, Isaias 20:2