Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

I Samuel Caput 7

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
I SAMUEL

I Samuel 7

1venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini
Psalmi 132:6, Isaias 52:11, I Paralipomenon 13:5, I Paralipomenon 13:7, Iosue 18:14
2et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis domus Israhel post Dominum
Matthaeus 5:4, Ieremias 31:9, Ieremias 3:22, Ieremias 3:25, Iudicum 2:4
3ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim
Lucas 4:8, Lucas 4:8, Deuteronomium 13:4, Deuteronomium 13:4, Matthaeus 4:10
4abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli
Osee 14:8, Osee 14:8, Osee 14:3, Osee 14:3, Iudicum 10:15
5dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat ut orem pro vobis Dominum
Iudicum 20:1, Iudicum 20:1, Iosue 15:38, I Samuel 7:16, I Samuel 7:12
6et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in Masphat
I Samuel 1:15, II Samuel 14:14, I Samuel 1:15, II Samuel 14:14, Iudicum 10:10
7et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel in Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel quod cum audissent filii Israhel timuerunt a facie Philisthinorum
I Samuel 17:11, I Samuel 17:11, I Samuel 13:6, I Samuel 13:6, Exodus 14:10
8dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum
Isaias 37:4, Isaias 37:4, Iacobi 5:16, I Samuel 12:19, I Samuel 12:24
9tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel et exaudivit eum Dominus
Ieremias 15:1, Ieremias 15:1, Psalmi 99:6, Psalmi 99:6, I Samuel 7:17
10factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel
I Samuel 2:10, I Samuel 2:10, I Samuel 12:17, Iosue 10:10, Iudicum 5:20
11egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar
12tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus
II Ad Corinthios 1:10, II Ad Corinthios 1:10, Iosue 4:9, Iosue 4:9, Actus Apostolorum 26:22
13et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel
Iudicum 13:1, Iudicum 13:1, I Samuel 17:49, I Samuel 17:53, I Samuel 17:49
14et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israhel Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israhel de manu Philisthinorum eratque pax inter Israhel et Amorreum
Iudicum 4:17, Deuteronomium 7:16, Deuteronomium 7:2, Psalmi 106:34, Iudicum 4:17
15iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suae
I Samuel 7:6, I Samuel 7:6, Iudicum 2:16, Actus Apostolorum 13:20, Actus Apostolorum 13:21
16et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locis
Psalmi 75:2, Iudicum 5:10, Iudicum 10:4, Psalmi 82:3, Psalmi 82:4
17revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare Domino
I Samuel 1:19, I Samuel 1:19, I Samuel 1:1, I Samuel 8:4, I Samuel 1:1

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

I SamuelII SamuelI Regum+

Other Books

I SamuelCh 7
II SamuelI RegumII RegumI ParalipomenonII Paralipomenon
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward