Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

I Samuel Caput 6

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
I SAMUEL

I Samuel 6

1fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus
Psalmi 78:61, Psalmi 78:61, I Samuel 5:1, I Samuel 5:10, I Samuel 5:11
2et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt
Exodus 7:11, Genesis 41:8, Exodus 7:11, Genesis 41:8, Daniel 2:2
3si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis
I Samuel 6:9, Deuteronomium 16:16, Exodus 23:15, I Samuel 6:9, Deuteronomium 16:16
4qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei responderuntque illi
Iosue 13:3, I Samuel 6:17, I Samuel 6:18, Iudicum 3:3, Iosue 13:3
5iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra
Iosue 7:19, Iosue 7:19, I Samuel 5:6, I Samuel 5:7, I Samuel 5:11
6quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt
Exodus 8:15, Exodus 7:13, Exodus 14:17, Exodus 8:15, Exodus 7:13
7nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et recludite vitulos earum domi
Numeri 19:2, II Samuel 6:3, Numeri 19:2, II Samuel 6:3, I Paralipomenon 13:7
8tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea quae exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam ut vadat
I Samuel 6:3, I Samuel 6:5, I Samuel 6:3, I Samuel 6:5
9et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit
Iosue 15:10, Iosue 15:10, Iosue 21:16, I Samuel 6:3, II Samuel 1:6
10fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi
11et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quae habebat mures aureos et similitudinem anorum
I Paralipomenon 15:13, I Paralipomenon 15:15, I Paralipomenon 15:13, I Paralipomenon 15:15, II Samuel 6:3
12ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames
Numeri 20:19, Numeri 20:19
13porro Bethsamitae metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent
14et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino
II Samuel 24:22, II Samuel 24:22, Iudicum 21:4, Iudicum 21:4, Exodus 20:24
15Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quae erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino
Iosue 3:3, Iosue 3:3
16et quinque satrapae Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa
Iudicum 3:3, I Samuel 6:4, Iosue 13:3, Iudicum 3:3, I Samuel 6:4
17hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum
II Samuel 1:20, II Samuel 1:20, II Regum 1:2, Zacharias 9:5, Zacharias 9:6
18et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque provinciarum ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quae erat usque in illa die in agro Iosue Bethsamitis
Deuteronomium 3:5, I Samuel 6:14, I Samuel 6:16, Iosue 13:3, Deuteronomium 3:5
19percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna
Numeri 4:20, Numeri 4:20, Exodus 19:21, Exodus 19:21, Numeri 4:15
20et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis
II Samuel 6:9, Malachias 3:2, II Samuel 6:9, Malachias 3:2, Apocalypsis 6:17
21miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos
I Paralipomenon 13:5, I Paralipomenon 13:6, I Paralipomenon 13:5, I Paralipomenon 13:6, Iosue 18:14

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

I SamuelII SamuelI Regum+

Other Books

I SamuelCh 6
II SamuelI RegumII RegumI ParalipomenonII Paralipomenon
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward