Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

I Samuel Caput 2

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
I SAMUEL

I Samuel 2

1exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo
Lucas 1:46, Lucas 1:56, Lucas 1:46, Lucas 1:56, Psalmi 13:5
2non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster
II Samuel 22:32, II Samuel 22:32, Isaias 44:6, Isaias 44:6, Psalmi 86:8
3nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes
Proverbia 8:13, I Regum 8:39, Proverbia 8:13, I Regum 8:39, Proverbia 24:12
4arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore
Psalmi 76:3, Psalmi 37:15, Psalmi 76:3, Psalmi 37:15, Psalmi 46:9
5saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est
Psalmi 113:9, Lucas 1:53, Psalmi 113:9, Lucas 1:53, Ieremias 15:9
6Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit
Deuteronomium 32:39, Deuteronomium 32:39, Isaias 26:19, Isaias 26:19, II Regum 5:7
7Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat
Psalmi 75:7, Psalmi 75:7, Iob 5:11, Iob 5:11, Deuteronomium 8:17
8suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem
Psalmi 113:7, Psalmi 113:8, Psalmi 113:7, Psalmi 113:8, Daniel 2:48
9pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir
Psalmi 121:3, Psalmi 121:3, Psalmi 33:16, Psalmi 33:17, Psalmi 91:11
10Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui
Psalmi 2:9, Psalmi 2:9, Psalmi 89:24, Psalmi 89:24, Exodus 15:6
11et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis
I Samuel 3:1, I Samuel 2:18, I Samuel 3:1, I Samuel 2:18, I Samuel 1:28
12porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum
Ad Romanos 1:28, Ad Romanos 1:30, Ad Romanos 1:28, Ad Romanos 1:30, Ieremias 2:8
13neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua
Leviticus 7:29, Leviticus 7:34, Leviticus 7:29, Leviticus 7:34
14et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo
I Samuel 2:29, Leviticus 7:34, Exodus 29:27, Exodus 29:28, Isaias 56:11
15etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam
Leviticus 3:16, Leviticus 3:16, Leviticus 3:3, Leviticus 3:5, Ad Romanos 16:18
16dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi
Leviticus 7:23, Leviticus 7:25, Leviticus 7:23, Leviticus 7:25, Leviticus 3:16
17erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini
Malachias 2:7, Malachias 2:9, Malachias 2:7, Malachias 2:9, Malachias 2:13
18Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo
Exodus 28:4, I Samuel 3:1, Exodus 28:4, I Samuel 3:1, I Samuel 2:11
19et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam sollemnem
I Samuel 1:3, I Samuel 1:3, I Samuel 1:21, I Samuel 1:21, Exodus 23:14
20et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum
I Samuel 1:27, I Samuel 1:28, I Samuel 1:27, I Samuel 1:28, Lucas 2:34
21visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum
Genesis 21:1, Lucas 2:40, Genesis 21:1, Lucas 2:40, I Samuel 3:19
22Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi
Exodus 38:8, Exodus 38:8, I Samuel 2:13, I Samuel 2:17, I Samuel 2:13
23et dixit eis quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo
Actus Apostolorum 9:4, I Regum 1:6, Ieremias 8:12, Ieremias 3:3, Actus Apostolorum 14:15
24nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini
Exodus 32:21, I Samuel 2:17, II Petri 2:18, Malachias 2:8, I Ad Timotheum 3:7
25si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos
Ad Hebraeos 10:26, I Samuel 3:14, Iosue 11:20, Ad Hebraeos 10:26, I Samuel 3:14
26puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus
Lucas 2:52, Lucas 2:52, Lucas 2:40, Lucas 2:40, I Samuel 2:21
27venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum haec dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Aegypto in domo Pharaonis
I Regum 13:1, Deuteronomium 33:1, Iudicum 13:6, Exodus 4:14, Exodus 4:16
28et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israhel
Exodus 28:1, Exodus 28:1, Leviticus 8:7, Leviticus 8:8, Leviticus 8:7
29quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei
Matthaeus 10:37, Matthaeus 10:37, Deuteronomium 32:15, Deuteronomium 32:15, I Samuel 2:13
30propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles
Ioannes 12:26, Ioannes 12:26, Ieremias 18:9, Ieremias 18:10, Ieremias 18:9
31ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua
I Samuel 22:17, I Samuel 22:20, I Samuel 22:17, I Samuel 22:20, I Samuel 4:2
32et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israhel et non erit senex in domo tua omnibus diebus
Zacharias 8:4, Zacharias 8:4, Psalmi 78:59, Psalmi 78:64, I Samuel 4:11
33verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit
I Regum 2:26, I Regum 2:27, I Regum 2:26, I Regum 2:27, I Regum 1:19
34hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo
I Samuel 4:11, I Regum 13:3, I Samuel 4:11, I Regum 13:3, I Samuel 4:17
35et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum et animam meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus
II Samuel 7:27, II Samuel 7:27, II Samuel 7:11, I Regum 11:38, II Samuel 7:11
36futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis
I Regum 2:27, I Regum 2:27, Malachias 1:13, Ezechiel 44:10, Ezechiel 44:12

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

I SamuelII SamuelI Regum+

Other Books

I SamuelCh 2
II SamuelI RegumII RegumI ParalipomenonII Paralipomenon
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward