1et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quae est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavitstylusIudicum 6:27, I Samuel 13:2, II Samuel 1:25, II Samuel 1:26, I Samuel 13:222porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorumstylusIsaias 10:28, Isaias 10:29, I Samuel 13:15, I Samuel 13:16, Isaias 10:283et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset IonathanstylusI Samuel 22:20, I Samuel 2:28, I Samuel 4:21, I Samuel 22:20, I Samuel 2:284erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen alteri SenestylusI Samuel 13:23, I Samuel 13:235unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaastylus6dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucisstylusMatthaeus 19:26, Matthaeus 19:26, Ad Romanos 8:31, Ad Romanos 8:31, Zacharias 4:67dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque voluerisstylusII Samuel 7:3, II Samuel 7:3, Psalmi 46:7, I Samuel 10:7, Zacharias 8:238et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos cumque apparuerimus eisstylusIudicum 7:9, Iudicum 7:14, Iudicum 7:9, Iudicum 7:149si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eosstylusIudicum 6:36, Iudicum 6:40, Genesis 24:13, Genesis 24:14, Iudicum 6:3610si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signumstylusGenesis 24:14, Genesis 24:14, I Samuel 10:7, Iudicum 7:11, I Samuel 10:711apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum dixeruntque Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerantstylusI Samuel 13:6, I Samuel 13:6, I Samuel 14:22, I Samuel 14:22, Iudicum 6:212et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Ionathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu IsrahelstylusI Samuel 17:43, I Samuel 17:44, II Samuel 5:24, I Samuel 17:43, I Samuel 17:4413ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum itaque alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius interficiebat sequens eumstylusAd Hebraeos 11:34, Iosue 23:10, Ad Romanos 8:31, Psalmi 18:29, Leviticus 26:714et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevitstylus15et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a DeostylusI Samuel 13:17, I Samuel 13:17, Genesis 35:5, Genesis 35:5, Exodus 19:1816et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiensstylusIudicum 7:22, Isaias 19:2, I Samuel 14:20, Psalmi 68:2, Psalmi 58:717et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eiusstylus18et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis IsrahelstylusIudicum 20:18, Iudicum 20:23, Iudicum 20:27, Iudicum 20:28, I Samuel 30:719cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuamstylusNumeri 27:21, I Samuel 14:24, Numeri 27:21, I Samuel 14:24, I Samuel 13:1120conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum et caedes magna nimisstylusII Paralipomenon 20:23, Iudicum 7:22, II Paralipomenon 20:23, Iudicum 7:22, I Samuel 14:1621sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et IonathanstylusI Samuel 29:4, I Samuel 29:4, Iudicum 7:23, Iudicum 7:2322omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in proeliostylusI Samuel 13:6, I Samuel 13:6, I Samuel 31:7, I Samuel 31:723et salvavit Dominus in die illa Israhel pugna autem pervenit usque BethavenstylusExodus 14:30, Exodus 14:30, I Samuel 13:5, I Samuel 13:5, Psalmi 44:624et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panemstylusIosue 6:26, Iosue 6:26, Ad Romanos 10:2, Ad Romanos 10:2, Iudicum 11:3025omneque terrae vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agristylusMatthaeus 3:4, Matthaeus 3:5, Exodus 3:8, Numeri 13:27, Deuteronomium 9:2826ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus iuramentumstylusEcclesiastes 9:2, Ecclesiastes 9:227porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eiusstylusI Samuel 14:29, I Samuel 30:12, I Samuel 14:43, I Samuel 14:29, I Samuel 30:1228respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populusstylusI Samuel 14:24, I Samuel 14:43, I Samuel 14:24, I Samuel 14:4329dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle istostylusI Regum 18:18, I Regum 18:18, Iosue 7:25, Iosue 7:2530quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in PhilisthimstylusEcclesiastes 9:18, Ecclesiastes 9:1831percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimisstylusIosue 10:12, Iosue 10:12, Iosue 19:42, Iosue 19:4232et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguinestylusI Samuel 15:19, Leviticus 3:17, I Samuel 15:19, Leviticus 3:17, Genesis 9:433nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait praevaricati estis volvite ad me iam nunc saxum grandestylusAd Romanos 2:1, Ad Romanos 2:1, Matthaeus 7:5, Matthaeus 7:534et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibistylus35aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum coepit aedificare altare DoministylusI Samuel 7:17, I Samuel 7:17, Iudicum 21:4, II Ad Timotheum 3:5, Osee 8:1436et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad DeumstylusIsaias 48:1, Isaias 48:2, Isaias 48:1, Isaias 48:2, Ieremias 6:537et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israhel et non respondit ei in die illastylusI Samuel 28:6, I Samuel 28:6, II Samuel 5:23, I Samuel 23:9, I Samuel 23:1238dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodiestylusPsalmi 47:9, Zacharias 10:4, Iudicum 20:2, Numeri 24:17, I Samuel 10:1939vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populostylusI Samuel 14:44, II Samuel 12:5, I Samuel 14:44, II Samuel 12:5, I Samuel 14:2440et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis facstylusII Samuel 15:15, I Samuel 14:7, I Samuel 14:36, II Samuel 15:15, I Samuel 14:741et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivitstylusActus Apostolorum 1:24, Actus Apostolorum 1:24, Iosue 7:16, Iosue 7:18, I Samuel 10:2042et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum et captus est Ionathanstylus43dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce ego moriorstylusIosue 7:19, Iosue 7:19, I Samuel 14:27, I Samuel 14:27, Ionas 1:744et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte morieris IonathanstylusI Samuel 14:39, Ruth 1:17, I Samuel 14:39, Ruth 1:17, I Samuel 25:2245dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non morereturstylusII Samuel 14:11, Lucas 21:18, Actus Apostolorum 27:34, II Samuel 14:11, Lucas 21:1846recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca suastylus47at Saul confirmato regno super Israhel pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabatstylusII Samuel 10:6, II Samuel 10:6, I Samuel 14:52, I Samuel 14:52, II Samuel 8:348congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israhel de manu vastatorum eiusstylusExodus 17:14, Deuteronomium 25:19, I Samuel 15:3, I Samuel 15:7, Exodus 17:1449fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris MicholstylusI Paralipomenon 8:33, I Samuel 31:2, I Paralipomenon 8:33, I Samuel 31:2, I Paralipomenon 9:3950et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas et nomina principum militiae eius Abner filius Ner patruelis SaulstylusII Samuel 2:8, II Samuel 2:8, II Samuel 3:27, I Samuel 17:55, II Samuel 3:2751Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius AbihelstylusI Samuel 9:1, I Samuel 9:1, I Samuel 9:21, I Samuel 9:2152erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium sociabat eum sibistylusI Samuel 8:11, I Samuel 8:11, I Samuel 8:1, I Samuel 8:1