1et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem DoministylusI Samuel 9:16, I Samuel 9:16, I Samuel 12:14, I Samuel 12:14, I Samuel 13:132haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de AegyptostylusDeuteronomium 25:17, Deuteronomium 25:19, Deuteronomium 25:17, Deuteronomium 25:19, Exodus 17:83nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinumstylusDeuteronomium 20:16, Deuteronomium 20:18, Numeri 24:20, Deuteronomium 20:16, Deuteronomium 20:184praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum IudastylusIosue 15:24, Iosue 15:24, I Samuel 11:8, I Samuel 13:15, I Samuel 11:85cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrentestylus6dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus de medio AmalechstylusIudicum 1:16, Iudicum 1:16, Numeri 10:29, Numeri 10:32, Numeri 10:297percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione AegyptistylusGenesis 16:7, Genesis 25:18, I Samuel 14:48, Genesis 16:7, Genesis 25:188et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladiistylusI Samuel 30:1, I Samuel 30:1, Numeri 24:7, Esther 3:1, Numeri 24:79et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti suntstylusI Samuel 15:15, I Samuel 15:15, I Samuel 15:3, I Samuel 15:19, I Samuel 15:310factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicensstylus11paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota noctestylusI Samuel 13:13, I Samuel 13:13, Genesis 6:6, Genesis 6:6, Psalmi 119:13612cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul etstylusIosue 15:55, Iosue 15:55, II Samuel 18:18, I Samuel 25:2, II Samuel 18:1813dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum DoministylusRuth 3:10, Iudicum 17:2, Ruth 3:10, Iudicum 17:2, Genesis 14:1914dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audiostylusI Ad Corinthios 4:5, Psalmi 36:2, Lucas 19:22, Malachias 3:13, Malachias 3:1515et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimusstylusI Samuel 15:21, I Samuel 15:9, I Samuel 15:21, I Samuel 15:9, Exodus 32:2216dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquerestylusI Samuel 12:7, I Regum 22:16, I Samuel 9:27, I Samuel 12:7, I Regum 22:1617et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super IsrahelstylusI Samuel 9:21, I Samuel 9:21, I Samuel 15:1, I Samuel 15:3, I Samuel 10:2218et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorumstylusIob 31:3, Genesis 15:16, Proverbia 10:29, Numeri 16:38, Genesis 13:1319quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis DoministylusI Samuel 14:32, I Samuel 14:32, II Paralipomenon 33:2, II Paralipomenon 33:6, Ieremias 7:1120et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfecistylusI Samuel 15:13, I Samuel 15:13, Ad Romanos 10:3, Ad Romanos 10:3, Matthaeus 19:2021tulit autem populus de praeda oves et boves primitias eorum quae caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in GalgalisstylusI Samuel 15:15, I Samuel 15:15, Exodus 32:22, Exodus 32:23, Exodus 32:2222et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietumstylusOsee 6:6, Osee 6:6, Psalmi 51:16, Psalmi 51:17, Psalmi 51:1623quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rexstylusIeremias 28:16, Ieremias 28:16, I Samuel 13:14, I Samuel 13:14, Leviticus 20:624dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorumstylusIsaias 51:12, Isaias 51:13, II Samuel 12:13, Isaias 51:12, Isaias 51:1325sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut adorem DominumstylusExodus 10:17, Exodus 10:1726et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super IsrahelstylusOsee 4:6, Osee 4:6, I Samuel 13:14, I Samuel 16:1, I Samuel 13:1427et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit summitatem pallii eius quae et scissa eststylusI Regum 11:30, I Regum 11:31, I Regum 11:30, I Regum 11:3128et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori testylusI Samuel 28:17, I Samuel 28:18, I Samuel 28:17, I Samuel 28:18, Actus Apostolorum 13:2229porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiamstylusNumeri 23:19, Ezechiel 24:14, Numeri 23:19, Ezechiel 24:14, Ad Titum 1:230at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuumstylusIoannes 12:43, Ioannes 5:44, Ioannes 12:43, Ioannes 5:44, Isaias 29:1331reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominumstylus32dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara morsstylusI Ad Thessalonicenses 5:3, Ieremias 48:44, Apocalypsis 18:7, I Ad Thessalonicenses 5:3, Ieremias 48:4433et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in GalgalisstylusIudicum 1:7, Iudicum 1:7, Genesis 9:6, Genesis 9:6, Matthaeus 7:234abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in GabaathstylusI Samuel 11:4, I Samuel 11:4, I Samuel 7:17, I Samuel 7:1735et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super IsrahelstylusI Samuel 19:24, I Samuel 15:11, I Samuel 19:24, I Samuel 15:11, I Samuel 16:1