1filius unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem annis regnavit super IsrahelstylusExodus 12:5, Michaes 6:6, Exodus 12:5, Michaes 6:62et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula suastylusI Samuel 10:26, I Samuel 10:26, I Samuel 14:31, I Samuel 13:5, I Samuel 14:313et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant HebraeistylusI Samuel 10:5, I Samuel 10:5, Iudicum 3:27, Iudicum 3:27, Iudicum 6:344et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in GalgalastylusGenesis 34:30, Genesis 34:30, Exodus 5:21, Exodus 5:21, Genesis 46:345et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem BethavenstylusIosue 11:4, I Samuel 14:23, Iosue 11:4, I Samuel 14:23, Iosue 18:126quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternisstylusIudicum 6:2, Iudicum 6:2, Ad Hebraeos 11:38, Ad Hebraeos 11:38, Exodus 14:107Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eumstylusDeuteronomium 3:12, Deuteronomium 20:8, Leviticus 26:17, Numeri 32:33, Numeri 32:428et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eostylusI Samuel 10:8, I Samuel 10:89ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit holocaustumstylusI Regum 3:4, I Regum 3:4, Deuteronomium 12:6, Deuteronomium 12:6, Proverbia 15:810cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eumstylusI Samuel 15:13, I Samuel 15:13, Psalmi 129:8, Ruth 2:4, Psalmi 129:811locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in MachmasstylusI Samuel 13:16, I Samuel 13:5, I Samuel 13:23, I Samuel 13:2, I Samuel 13:1612dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustumstylusPsalmi 66:3, II Ad Corinthios 9:7, I Regum 12:26, I Regum 12:27, Amos 8:513dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternumstylusI Samuel 15:22, I Samuel 15:22, II Paralipomenon 16:9, II Paralipomenon 16:9, I Samuel 15:2814sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit DominusstylusActus Apostolorum 13:22, Actus Apostolorum 13:22, I Samuel 15:28, I Samuel 15:28, Psalmi 89:1915surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos virosstylusI Samuel 14:2, I Samuel 13:2, I Samuel 14:2, I Samuel 13:2, I Samuel 13:616et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in MachmasstylusI Samuel 13:3, I Samuel 13:317et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram SaulstylusIosue 18:23, Iosue 18:23, I Samuel 14:15, I Samuel 14:15, Iosue 19:318porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertumstylusNehemias 11:34, Nehemias 11:34, Iosue 18:13, Iosue 18:14, Iosue 18:1319porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israhel caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceamstylusII Regum 24:14, II Regum 24:14, Iudicum 5:8, Ieremias 24:1, Iudicum 5:820descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculumstylus21retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentum et securium usque ad stimulum corrigendumstylus22cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eiusstylusIudicum 5:8, Iudicum 5:8, I Samuel 17:47, Zacharias 4:6, I Samuel 17:5023egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in MachmasstylusIsaias 10:28, Isaias 10:28, I Samuel 14:1, I Samuel 14:4, I Samuel 14:5