1dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regemstylusI Samuel 10:24, I Samuel 10:24, I Samuel 11:14, I Samuel 11:15, I Samuel 11:142et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce praesto sumstylusI Samuel 8:5, I Samuel 8:5, I Samuel 8:1, I Samuel 8:20, I Samuel 8:13loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobisstylusActus Apostolorum 20:33, Actus Apostolorum 20:33, Numeri 16:15, Numeri 16:15, I Samuel 24:64et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiamstylusDaniel 6:4, Psalmi 37:5, Psalmi 37:6, III Ioannis 1:12, Daniel 6:45dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testisstylusExodus 22:4, Exodus 22:4, Actus Apostolorum 23:9, Actus Apostolorum 24:20, Actus Apostolorum 23:96et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra AegyptistylusMichaes 6:4, Michaes 6:4, Exodus 6:26, Exodus 6:26, Psalmi 99:67nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestrisstylusIsaias 1:18, Isaias 1:18, Iudicum 5:11, Ezechiel 18:25, Ezechiel 18:308quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hocstylusExodus 4:14, Exodus 4:16, Exodus 4:14, Exodus 4:16, Exodus 2:239qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eosstylusIudicum 10:7, Iudicum 3:12, Iudicum 4:2, Iudicum 13:1, Iudicum 10:710postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibistylusIudicum 10:10, Iudicum 2:13, Iudicum 10:10, Iudicum 2:13, Iudicum 10:1511et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenterstylusIudicum 6:32, Iudicum 6:32, Iudicum 4:6, Iudicum 4:6, Iudicum 6:1412videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobisstylusIudicum 8:23, Iudicum 8:23, I Samuel 8:5, I Samuel 8:7, I Samuel 8:513nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regemstylusI Samuel 10:24, Osee 13:11, I Samuel 10:24, Osee 13:11, I Samuel 8:514si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrumstylusIosue 24:14, Iosue 24:14, Deuteronomium 28:1, Deuteronomium 28:14, Deuteronomium 28:115si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestrosstylusIosue 24:20, Iosue 24:20, Isaias 1:20, Isaias 1:20, Isaias 3:1116sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestrostylusExodus 14:13, Exodus 14:13, Exodus 14:31, Exodus 14:31, I Samuel 12:717numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regemstylusI Samuel 8:7, I Samuel 8:7, Proverbia 26:1, I Samuel 7:9, I Samuel 7:1018et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illastylusExodus 14:31, Exodus 14:31, Esras 10:9, Esras 10:9, Psalmi 106:1219et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regemstylusExodus 9:28, Exodus 9:28, I Ioannis 5:16, I Ioannis 5:16, Exodus 10:1720dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestrostylusDeuteronomium 11:16, Deuteronomium 11:16, Psalmi 40:4, Exodus 20:19, Exodus 20:2021et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana suntstylusHabacuc 2:18, Habacuc 2:18, Ieremias 16:19, Ieremias 10:15, Ieremias 16:1922et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populumstylusAd Philippenses 1:6, Deuteronomium 14:2, Psalmi 106:8, Deuteronomium 7:7, Deuteronomium 7:823absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectamstylusAd Colossenses 1:9, Ad Colossenses 1:9, Ad Romanos 1:9, Ad Romanos 1:9, II Ad Timotheum 1:324igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesseritstylusDeuteronomium 10:21, Deuteronomium 10:21, Isaias 5:12, Isaias 5:12, Proverbia 1:725quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitisstylusIosue 24:20, Iosue 24:20, I Samuel 31:1, I Samuel 31:5, I Samuel 31:1