1igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis ExcelsistylusIudicum 6:32, Iudicum 6:32, Genesis 12:6, Ecclesiastes 9:10, Genesis 12:62dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel et dicat meis viribus liberatus sumstylusDeuteronomium 8:17, Deuteronomium 8:17, I Ad Corinthios 1:27, I Ad Corinthios 1:29, I Ad Corinthios 1:273loquere ad populum et cunctis audientibus praedica qui formidolosus et timidus est revertatur recesseruntque de monte Galaad et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum et tantum decem milia remanseruntstylusDeuteronomium 20:8, Deuteronomium 20:8, Apocalypsis 17:14, Apocalypsis 17:14, Lucas 14:254dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus multus est duc eos ad aquas et ibi probabo illos et de quo dixero tibi ut tecum vadat ipse pergat quem ire prohibuero revertaturstylusPsalmi 33:16, Psalmi 33:16, I Samuel 16:7, I Samuel 16:7, Iob 23:105cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte eruntstylus6fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas lambuerant trecenti viri omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberatstylus7et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suumstylusI Samuel 14:6, I Samuel 14:6, Isaias 41:14, Isaias 41:16, Isaias 41:148sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in vallestylusIosue 6:4, Numeri 10:9, Leviticus 23:24, Iudicum 6:33, Leviticus 25:99eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tuastylusIudicum 3:28, Actus Apostolorum 18:9, Actus Apostolorum 18:10, Genesis 46:2, Genesis 46:310sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer tuusstylusExodus 4:10, Exodus 4:14, Iudicum 4:8, Iudicum 4:9, Exodus 4:1011et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus tuae et securior ad hostium castra descendes descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliaestylusAd Ephesios 6:10, Ad Ephesios 6:10, I Samuel 23:16, Esras 6:22, Ad Philippenses 4:1312Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quae iacet in litoribus marisstylusIudicum 8:10, Iudicum 6:5, Iudicum 8:10, Iudicum 6:5, Iudicum 6:313cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavitstylusI Ad Corinthios 1:27, Iudicum 4:9, Iudicum 3:15, Iudicum 6:15, Iudicum 3:3114respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eiusstylusIosue 2:9, Iosue 2:9, Numeri 24:10, Numeri 24:13, Iob 1:1015cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et reversus ad castra Israhel ait surgite tradidit enim Dominus in manus nostras castra MadianstylusII Ad Corinthios 10:4, II Ad Corinthios 10:6, II Ad Corinthios 10:4, II Ad Corinthios 10:6, Genesis 40:816divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio lagoenarumstylusII Ad Corinthios 4:7, II Ad Corinthios 4:717et dixit ad eos quod me facere videritis hoc facite ingrediar partem castrorum et quod fecero sectaministylusI Ad Corinthios 11:1, I Ad Corinthios 11:1, Matthaeus 16:24, Iudicum 9:48, I Petri 5:318quando personaverit tuba in manu mea vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et GedeonistylusII Paralipomenon 20:15, II Paralipomenon 20:17, I Samuel 17:47, II Paralipomenon 20:15, II Paralipomenon 20:1719ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagoenasstylusExodus 14:24, Psalmi 2:9, Matthaeus 25:6, Iudicum 7:16, I Ad Thessalonicenses 5:220cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et GedeonisstylusIsaias 27:13, Isaias 27:13, I Ad Corinthios 15:52, II Ad Corinthios 4:7, I Ad Corinthios 15:5221stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugeruntstylusProverbia 28:1, II Regum 7:6, II Regum 7:7, Proverbia 28:1, II Regum 7:622et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se caede truncabantstylusI Regum 4:12, I Regum 4:12, II Paralipomenon 20:23, I Regum 19:16, Iosue 6:2023fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath conclamantes autem viri Israhel de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur MadianstylusIudicum 6:35, Iudicum 6:35, I Samuel 14:21, I Samuel 14:22, I Samuel 14:2124misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas atque Iordanem usque BethberastylusIudicum 3:27, Iudicum 3:28, Ad Philippenses 1:27, Ioannes 1:28, Iudicum 12:525adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta IordanisstylusIsaias 10:26, Isaias 10:26, Iudicum 8:3, Iudicum 8:4, Iudicum 8:3