1post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux bellistylusNumeri 27:21, Iudicum 20:18, Numeri 27:21, Iudicum 20:18, Iudicum 20:282dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eiusstylusApocalypsis 5:5, Apocalypsis 5:5, Numeri 2:3, Genesis 49:8, Genesis 49:103et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo SymeonstylusIudicum 1:17, II Samuel 10:11, Iosue 19:1, Iudicum 1:17, II Samuel 10:114ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorumstylusI Samuel 11:8, I Samuel 11:8, Deuteronomium 7:2, Iosue 11:6, Iosue 11:85inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Ferezeumstylus6fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis summitatibus manuum eius ac pedumstylus7dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus eststylusI Samuel 15:33, I Samuel 15:33, Iacobi 2:13, Lucas 6:37, Lucas 6:388obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatemstylusIosue 15:63, Iosue 15:63, Iudicum 1:21, Iudicum 1:219et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribusstylusIosue 15:13, Iosue 15:20, Iosue 11:21, Iosue 10:36, Iosue 15:1310pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et TholmaistylusIosue 14:15, Numeri 13:22, Iosue 14:15, Numeri 13:22, Iosue 15:1311atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas LitterarumstylusIosue 15:15, Iosue 15:15, Iosue 10:38, Iosue 10:39, Iosue 10:3812dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxoremstylusIosue 15:16, Iosue 15:17, Iosue 15:16, Iosue 15:17, I Samuel 17:2513cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugemstylusIudicum 3:9, Iudicum 3:914quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habesstylusIosue 15:18, Iosue 15:19, Iosue 15:18, Iosue 15:1915at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferiusstylusII Ad Corinthios 9:5, I Samuel 25:27, I Samuel 25:18, Genesis 33:11, Ad Hebraeos 6:716filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eostylusNumeri 10:29, Numeri 10:32, Numeri 10:29, Numeri 10:32, Iudicum 4:1117abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathemastylusNumeri 21:3, Numeri 21:3, Numeri 14:45, Iosue 19:4, II Paralipomenon 14:1018cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suisstylusIosue 11:22, Iosue 11:22, Iudicum 3:3, Iudicum 3:3, Exodus 23:3119fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabantstylusIsaias 41:10, Iudicum 1:2, Psalmi 60:12, Isaias 41:10, Iudicum 1:220dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios EnachstylusIudicum 1:10, Iudicum 1:10, Iosue 15:13, Iosue 15:14, Iosue 15:1321Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in praesentem diemstylusIosue 15:63, Iosue 15:63, Iosue 18:11, Iosue 18:28, Iudicum 19:1022domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eisstylusIudicum 1:19, Iudicum 1:19, Apocalypsis 7:8, Iosue 16:1, Iosue 16:423nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabaturstylusGenesis 28:19, Genesis 28:19, Genesis 35:6, Genesis 48:3, Genesis 35:624viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiamstylusI Samuel 30:15, Iosue 2:12, Iosue 2:14, I Samuel 30:15, Iosue 2:1225qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiseruntstylusIosue 6:22, Iosue 6:25, Iosue 6:22, Iosue 6:2526qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diemstylusII Regum 7:6, II Paralipomenon 1:17, II Regum 7:6, II Paralipomenon 1:1727Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque Chananeus habitare cum eisstylusIosue 17:11, Iosue 17:13, Iosue 17:11, Iosue 17:13, I Samuel 15:928postquam autem confortatus est Israhel fecit eos tributarios et delere noluitstylus29Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eostylusIosue 16:10, Iosue 16:10, I Regum 9:16, I Regum 9:1630Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributariusstylusIosue 19:15, Iosue 19:1531Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et RoobstylusIosue 19:24, Iosue 19:30, Iosue 19:24, Iosue 19:3032habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae nec interfecit eumstylusPsalmi 106:34, Psalmi 106:35, Psalmi 106:34, Psalmi 106:3533Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributariistylusIosue 19:32, Iosue 19:38, Iosue 19:32, Iosue 19:38, Psalmi 18:2434artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderentstylusIosue 19:47, Iosue 19:47, Iudicum 18:1, Iudicum 18:135habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributariusstylusIosue 19:42, Iosue 19:42, Iosue 10:12, Iudicum 12:12, Iosue 10:1236fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora locastylusNumeri 34:4, Numeri 34:4, Iosue 15:2, Iosue 15:3, Iosue 15:2