Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Iudicum Caput 6

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
IUDICUM

Iudicum 6

1fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis
Nehemias 9:26, Nehemias 9:29, Numeri 31:1, Numeri 31:3, Iudicum 2:19
2et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca
Ad Hebraeos 11:38, I Samuel 13:6, Ad Hebraeos 11:38, I Samuel 13:6, I Samuel 14:11
3cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum
Iudicum 3:13, Iudicum 6:33, Iudicum 7:12, Iudicum 3:13, Iudicum 6:33
4et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israhel non oves non boves non asinos
Leviticus 26:16, Leviticus 26:16, Deuteronomium 28:51, Deuteronomium 28:51, Michaes 6:15
5ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes
Iudicum 7:12, Iudicum 7:12, Iudicum 8:10, Iudicum 8:10, Ieremias 49:29
6humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian
Iudicum 3:9, Iudicum 3:9, Psalmi 50:15, Psalmi 106:43, Psalmi 106:44
7et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas
8qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi de domo servitutis
Ezechiel 20:5, Ezechiel 20:32, Ezechiel 20:5, Ezechiel 20:32, Isaias 63:9
9et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum qui adfligebant vos eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum
Psalmi 44:2, Psalmi 44:3, Psalmi 44:2, Psalmi 44:3
10et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam
Ieremias 10:2, Ieremias 10:2, Ieremias 9:13, II Regum 17:35, II Regum 17:39
11venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian
Iosue 17:2, Iosue 17:2, Ad Hebraeos 11:32, Ad Hebraeos 11:32, Iudicum 13:3
12apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissime
Lucas 1:28, Iosue 1:5, Lucas 1:28, Iosue 1:5, Iudicum 2:18
13dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian
Psalmi 77:7, Psalmi 77:9, Psalmi 77:7, Psalmi 77:9, II Paralipomenon 15:2
14respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine tua et liberabis Israhel de manu Madian scito quod miserim te
Ad Hebraeos 11:34, Ad Hebraeos 11:34, Iosue 1:5, Iosue 1:9, Iosue 1:5
15qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israhel ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei
I Samuel 9:21, I Samuel 9:21, Exodus 3:11, Exodus 3:11, Exodus 4:10
16dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum
Iosue 1:5, Exodus 3:12, Iosue 1:5, Exodus 3:12, Actus Apostolorum 11:21
17et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me
Isaias 7:11, Exodus 33:13, Psalmi 86:17, Isaias 7:11, Exodus 33:13
18ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi qui respondit ego praestolabor adventum tuum
Genesis 18:3, Iudicum 13:15, Genesis 18:5, Genesis 18:3, Iudicum 13:15
19ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei
Genesis 18:6, Genesis 18:8, Genesis 18:6, Genesis 18:8, Iudicum 13:15
20cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde cumque fecisset ita
Iudicum 13:19, Iudicum 13:19, I Regum 18:33, I Regum 18:34, I Regum 18:33
21extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis eius
Leviticus 9:24, Leviticus 9:24, I Regum 18:38, II Paralipomenon 7:1, I Regum 18:38
22vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem
Genesis 32:30, Genesis 32:30, Exodus 33:20, Exodus 33:20, Deuteronomium 5:26
23dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morieris
Daniel 10:19, Daniel 10:19, Genesis 43:23, Ioannes 20:26, Genesis 43:23
24aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra quae est familiae Ezri
Exodus 17:15, Genesis 22:14, Exodus 17:15, Genesis 22:14, Iudicum 8:32
25nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quae est patris tui et nemus quod circa aram est succide
Iudicum 3:7, Exodus 34:13, Iudicum 3:7, Exodus 34:13, Matthaeus 10:37
26et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quae de nemore succideris
I Ad Corinthios 14:40, I Ad Corinthios 14:40, I Ad Corinthios 14:33, II Samuel 24:18, I Ad Corinthios 14:33
27adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit
I Ad Thessalonicenses 2:4, Ioannes 2:5, I Ad Thessalonicenses 2:4, Ioannes 2:5, Deuteronomium 4:1
28cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc aedificatum erat
29dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec omnia
30et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus
Ad Philippenses 3:6, Actus Apostolorum 26:9, Ad Philippenses 3:6, Actus Apostolorum 26:9, Ieremias 26:11
31quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram eius
Ad Ephesios 5:11, Ieremias 10:5, Ieremias 10:11, I Ad Corinthios 8:4, Ad Ephesios 5:11
32ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Ioas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius
I Samuel 12:11, I Samuel 12:11, II Samuel 11:21, Iudicum 7:1, II Samuel 11:21
33igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel
Iosue 17:16, Iosue 17:16, Iudicum 6:3, Iudicum 6:3, Ad Romanos 8:35
34spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur
Iudicum 3:27, Iudicum 3:10, II Paralipomenon 24:20, I Paralipomenon 12:18, Iudicum 3:27
35misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei
Iudicum 4:6, II Paralipomenon 30:6, II Paralipomenon 30:12, Iudicum 4:6, II Paralipomenon 30:6
36dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israhel sicut locutus es
Iudicum 6:14, Iudicum 6:14, Matthaeus 16:1, Matthaeus 16:1, II Regum 20:9
37ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israhel
Osee 14:5, Osee 14:5, Matthaeus 10:5, Matthaeus 10:6, Matthaeus 15:24
38factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevit
Isaias 35:7, Isaias 35:7
39dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens
Genesis 18:32, Genesis 18:32, Isaias 50:2, Psalmi 107:33, Psalmi 107:35
40fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

IudicumRuthI Samuel+

Other Books

IudicumCh 6
RuthI SamuelII SamuelI RegumII Regum
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward