1factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini et aedificium regis et omne quod optaverat et voluerat facerestylusII Paralipomenon 7:11, II Paralipomenon 8:6, II Paralipomenon 7:11, II Paralipomenon 8:6, I Regum 9:192apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in GabaonstylusI Regum 3:5, I Regum 3:5, II Paralipomenon 7:12, II Paralipomenon 7:12, I Regum 11:93dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam aedificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebusstylusII Regum 20:5, Psalmi 10:17, I Ioannis 5:14, I Regum 8:29, II Regum 20:54tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia quae praecepi tibi et legitima mea et iudicia mea servaverisstylusI Regum 15:5, I Regum 15:5, I Regum 3:14, I Regum 3:14, I Regum 11:65ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio IsrahelstylusI Regum 2:4, I Regum 2:4, I Regum 6:12, I Regum 6:12, II Samuel 7:166si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et caerimonias quas proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eosstylusI Paralipomenon 28:9, II Samuel 7:14, II Samuel 7:16, I Paralipomenon 28:9, II Samuel 7:147auferam Israhel de superficie terrae quam dedi eis et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo eritque Israhel in proverbium et in fabulam cunctis populisstylusPsalmi 44:14, Ieremias 24:9, Psalmi 44:14, Ieremias 24:9, Deuteronomium 4:268et domus haec erit in exemplum omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huicstylusDeuteronomium 29:24, Deuteronomium 29:26, Ieremias 22:8, Ieremias 22:9, Deuteronomium 29:249et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hocstylusIeremias 2:19, Ieremias 2:19, Ieremias 5:19, Ieremias 5:19, II Paralipomenon 7:2210expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regisstylusI Regum 6:37, I Regum 7:1, I Regum 6:37, I Regum 7:1, II Paralipomenon 8:111Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra GalileaestylusII Paralipomenon 8:2, II Paralipomenon 8:2, I Regum 5:6, I Regum 5:10, II Paralipomenon 2:812egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon et non placuerunt eistylusIudicum 14:3, Numeri 22:34, Iudicum 14:3, Numeri 22:3413et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hancstylusIosue 19:27, Iosue 19:27, Amos 1:9, Amos 1:9, I Regum 5:114misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auristylusI Regum 9:11, I Regum 9:11, I Regum 10:21, I Regum 10:10, I Regum 9:2815haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Hierusalem et Eser et Mageddo et GazerstylusII Samuel 5:9, I Regum 9:24, Iosue 17:11, I Regum 5:13, II Samuel 5:916Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filiae suae uxori SalomonisstylusI Regum 3:1, I Regum 3:1, I Regum 9:24, I Regum 7:8, Iosue 16:1017aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferioremstylusIosue 16:3, Iosue 16:3, Iosue 21:22, Iosue 21:22, Iosue 10:1018et Baalath et Palmyram in terra solitudinisstylusIosue 19:44, Iosue 19:44, II Paralipomenon 8:4, II Paralipomenon 8:419et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suaestylusI Regum 9:1, I Regum 9:1, I Regum 10:26, II Paralipomenon 1:14, Exodus 1:1120universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non sunt de filiis IsrahelstylusII Paralipomenon 8:7, II Paralipomenon 8:18, Genesis 15:19, Genesis 15:21, Exodus 23:2321horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israhel exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hancstylusIosue 17:12, Iudicum 1:21, Iosue 15:63, Iosue 17:12, Iudicum 1:2122de filiis autem Israhel non constituit Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces et praefecti curruum et equorumstylusLeviticus 25:39, Leviticus 25:39, I Samuel 8:11, I Samuel 8:12, I Regum 4:123erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabantstylusI Regum 5:16, I Regum 5:16, II Paralipomenon 8:10, II Paralipomenon 8:10, II Paralipomenon 2:1824filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam aedificaverat ei tunc aedificavit MellostylusII Paralipomenon 32:5, I Regum 11:27, I Regum 7:8, II Samuel 5:9, II Paralipomenon 32:525offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templumstylusExodus 23:14, Exodus 23:17, Deuteronomium 16:16, II Paralipomenon 8:16, II Paralipomenon 8:1226classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quae est iuxta Ahilam in litore maris Rubri in terra IdumeastylusI Regum 22:48, I Regum 22:48, Deuteronomium 2:8, Numeri 33:35, Deuteronomium 2:827misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis SalomonisstylusI Regum 10:11, I Regum 5:9, I Regum 5:6, I Regum 10:11, I Regum 5:928qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem SalomonemstylusII Paralipomenon 8:18, I Paralipomenon 29:4, II Paralipomenon 8:18, I Paralipomenon 29:4, I Regum 10:11