1verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castrostylusNehemias 10:1, Zacharias 7:1, Nehemias 10:1, Zacharias 7:1, Esther 1:22et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudaeis qui remanserant et supererant de captivitate et de HierusalemstylusNehemias 7:2, Nehemias 7:2, Ezechiel 6:9, Ezechiel 6:9, Esras 9:83et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt ignistylusNehemias 2:17, Nehemias 2:17, II Regum 25:10, II Regum 25:10, Esras 5:84cumque audissem verba huiuscemodi sedi et flevi et luxi diebus et ieiunabam et orabam ante faciem Dei caelistylusDaniel 9:3, Daniel 9:3, Psalmi 137:1, Esras 10:1, Psalmi 137:15et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tuastylusExodus 20:6, Exodus 20:6, Daniel 9:4, Daniel 9:19, Daniel 9:46fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimusstylusDaniel 9:20, Daniel 9:20, Daniel 9:4, Daniel 9:4, Psalmi 34:157vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et caerimonias et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuostylusDaniel 9:5, Daniel 9:6, Daniel 9:5, Daniel 9:6, Daniel 9:118memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populosstylusDeuteronomium 28:64, Deuteronomium 28:64, Deuteronomium 4:25, Deuteronomium 4:27, Deuteronomium 4:259et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibistylusIeremias 29:11, Ieremias 29:14, Ieremias 29:11, Ieremias 29:14, Deuteronomium 30:210et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua validastylusDeuteronomium 9:29, Deuteronomium 9:29, Exodus 32:11, Daniel 9:15, Daniel 9:2711obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regisstylusNehemias 1:6, Nehemias 1:6, Nehemias 2:8, Nehemias 2:8, Nehemias 2:1