Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

I Regum Caput 10

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
I REGUM

I Regum 10

1sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit temptare eum in enigmatibus
Matthaeus 12:42, Matthaeus 12:42, Lucas 11:31, Lucas 11:31, II Paralipomenon 9:1
2et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quae habebat in corde suo
Actus Apostolorum 25:23, Actus Apostolorum 25:23, II Regum 5:9, II Regum 5:5, Exodus 25:6
3et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei
I Regum 10:1, Ad Colossenses 2:3, Isaias 42:16, Daniel 2:20, Daniel 2:23
4videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam aedificaverat
Matthaeus 12:42, Matthaeus 12:42, II Paralipomenon 9:3, II Paralipomenon 9:4, Ecclesiastes 12:9
5et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum
I Paralipomenon 26:16, I Paralipomenon 26:16, I Paralipomenon 9:18, II Regum 16:18, II Paralipomenon 9:4
6dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea
II Paralipomenon 9:5, II Paralipomenon 9:6, II Paralipomenon 9:5, II Paralipomenon 9:6
7super sermonibus tuis et super sapientia tua et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit maior est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi
I Ad Corinthios 2:9, I Ad Corinthios 2:9, I Ioannis 3:2, Ioannes 20:25, Ioannes 20:29
8beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam
Proverbia 8:34, Proverbia 8:34, Proverbia 3:13, Proverbia 3:14, II Paralipomenon 9:7
9sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam
Psalmi 72:2, Psalmi 72:2, I Regum 5:7, I Regum 5:7, II Samuel 8:15
10dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni
I Regum 10:2, I Regum 10:2, Matthaeus 2:11, Matthaeus 2:11, Psalmi 72:15
11sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir adtulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas
I Regum 9:27, I Regum 9:28, I Regum 9:27, I Regum 9:28, II Paralipomenon 9:10
12fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem
Psalmi 92:1, Psalmi 92:3, I Paralipomenon 25:1, I Paralipomenon 25:31, Apocalypsis 14:2
13rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis
Psalmi 37:4, Matthaeus 15:28, Psalmi 20:4, Psalmi 37:4, Matthaeus 15:28
14erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri
I Regum 9:28, II Paralipomenon 9:13, II Paralipomenon 9:28, I Regum 9:28, II Paralipomenon 9:13
15excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant et negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges Arabiae ducesque terrae
Isaias 21:13, II Paralipomenon 9:13, II Paralipomenon 9:14, I Paralipomenon 9:24, Psalmi 72:10
16fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius
I Regum 14:26, I Regum 14:28, I Regum 14:26, I Regum 14:28, II Paralipomenon 12:9
17et trecentas peltas ex auro probato trecentae minae auri unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae Libani
I Regum 7:2, I Regum 7:2, I Regum 14:26, I Regum 14:26
18fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis
Psalmi 45:8, I Regum 10:22, Psalmi 45:8, I Regum 10:22, Apocalypsis 20:11
19qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones stabant iuxta manus singulas
20et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis
Numeri 24:9, Genesis 49:9, Numeri 24:9, Genesis 49:9, Numeri 23:24
21sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis
I Regum 10:17, I Regum 10:17, I Regum 7:2, I Regum 7:2, II Paralipomenon 9:20
22quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et simias et pavos
I Regum 22:48, I Regum 22:48, Genesis 10:4, II Paralipomenon 20:36, II Paralipomenon 20:37
23magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia
I Regum 3:12, I Regum 3:13, I Regum 3:12, I Regum 3:13, Psalmi 89:27
24et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius
I Regum 3:28, Iacobi 1:5, I Regum 3:12, I Regum 3:28, Iacobi 1:5
25et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos
Genesis 36:24, II Regum 17:4, II Samuel 8:10, Iob 42:11, II Samuel 8:2
26congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem
II Paralipomenon 9:25, II Paralipomenon 9:25, I Regum 4:26, I Regum 4:26, Deuteronomium 17:16
27fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus
II Paralipomenon 1:15, II Paralipomenon 1:17, II Paralipomenon 9:27, Iob 22:24, Iob 22:25
28et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio perducebant
Deuteronomium 17:16, Deuteronomium 17:16, II Paralipomenon 9:28, II Paralipomenon 9:28, Isaias 31:1
29egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et Syriae equos venundabant
Iosue 1:4, II Regum 7:6, II Regum 7:7, Iosue 1:4, II Regum 7:6

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

I RegumII RegumI Paralipomenon+

Other Books

I RegumCh 10
II RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsrasNehemias
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward