1tunc congregavit omnes maiores natu Israhel cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israhel ad regem Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David id est de SionstylusII Paralipomenon 5:2, II Paralipomenon 5:10, II Paralipomenon 5:2, II Paralipomenon 5:10, I Paralipomenon 15:252convenitque ad regem Salomonem universus Israhel in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimusstylusLeviticus 23:34, Leviticus 23:34, II Paralipomenon 7:8, II Paralipomenon 7:10, II Paralipomenon 7:83veneruntque cuncti senes ex Israhel et tulerunt sacerdotes arcamstylusIosue 3:6, Deuteronomium 31:9, Iosue 3:6, Deuteronomium 31:9, Numeri 4:154et portaverunt arcam Domini et tabernaculum foederis et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et LevitaestylusII Paralipomenon 1:3, I Regum 3:4, II Paralipomenon 1:3, I Regum 3:4, Exodus 40:25rex autem Salomon et omnis multitudo Israhel quae convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et boves absque aestimatione et numerostylusII Samuel 6:13, II Samuel 6:13, I Regum 8:62, I Regum 8:63, I Paralipomenon 16:16et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubinstylusI Regum 6:27, II Samuel 6:17, I Regum 6:19, I Regum 6:27, II Samuel 6:177siquidem cherubin expandebant alas super locum arcae et protegebant arcam et vectes eius desuperstylus8cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui et fuerunt ibi usque in praesentem diemstylusExodus 37:4, Exodus 37:5, Exodus 25:13, Exodus 25:15, Exodus 37:49in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israhel cum egrederentur de terra AegyptistylusExodus 25:21, Exodus 25:21, Ad Hebraeos 9:4, Ad Hebraeos 9:4, Exodus 40:2010factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum DoministylusExodus 40:34, Exodus 40:35, II Paralipomenon 7:1, II Paralipomenon 7:2, Exodus 40:3411et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam impleverat enim gloria Domini domum DoministylusEzechiel 44:4, Ezechiel 43:4, Ezechiel 43:5, II Ad Corinthios 4:6, Leviticus 9:2312tunc ait Salomon Dominus dixit ut habitaret in nebulastylusPsalmi 97:2, Psalmi 97:2, II Paralipomenon 6:1, II Paralipomenon 6:11, II Paralipomenon 6:113aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum firmissimum solium tuum in sempiternumstylusII Samuel 7:13, II Samuel 7:13, Exodus 15:17, Ad Hebraeos 9:24, Psalmi 132:1314convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israhel omnis enim ecclesia Israhel stabatstylusII Samuel 6:18, II Samuel 6:18, I Paralipomenon 16:2, I Regum 8:55, I Regum 8:5615et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus eius perfecit dicensstylusLucas 1:68, Lucas 1:68, I Paralipomenon 29:10, Nehemias 9:5, I Paralipomenon 29:2016a die qua eduxi populum meum Israhel de Aegypto non elegi civitatem de universis tribubus Israhel ut aedificaretur domus et esset nomen meum ibi sed elegi David ut esset super populum meum IsrahelstylusI Samuel 16:1, I Samuel 16:1, I Paralipomenon 28:4, II Samuel 7:4, II Samuel 7:817voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei IsrahelstylusII Samuel 7:2, II Samuel 7:3, II Samuel 7:2, II Samuel 7:3, I Paralipomenon 17:118et ait Dominus ad David patrem meum quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente tractansstylusII Paralipomenon 6:7, II Paralipomenon 6:9, II Paralipomenon 6:7, II Paralipomenon 6:9, II Ad Corinthios 8:1219verumtamen tu non aedificabis domum sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis ipse aedificabit domum nomini meostylusII Samuel 7:5, I Paralipomenon 22:8, I Paralipomenon 22:10, II Samuel 7:5, I Paralipomenon 22:820confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei IsrahelstylusI Paralipomenon 28:5, I Paralipomenon 28:6, I Paralipomenon 28:5, I Paralipomenon 28:6, Ad Philippenses 1:621et constitui ibi locum arcae in qua foedus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra AegyptistylusDeuteronomium 31:26, I Regum 8:9, Deuteronomium 31:26, I Regum 8:9, I Regum 8:522stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israhel et expandit manus suas in caelumstylusEsras 9:5, Esras 9:5, Exodus 9:33, I Regum 8:54, Exodus 9:3323et ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suostylusII Samuel 7:22, II Samuel 7:22, Deuteronomium 7:9, Deuteronomium 7:9, Daniel 9:424qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei ore locutus es et manibus perfecisti ut et haec dies probatstylusII Samuel 7:16, II Samuel 7:16, I Regum 8:15, II Samuel 7:12, I Regum 8:1525nunc igitur Domine Deus Israhel conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meostylusI Regum 2:4, I Regum 2:4, Ieremias 33:17, Ieremias 33:26, II Paralipomenon 6:1626et nunc Deus Israhel firmentur verba tua quae locutus es servo tuo David patri meostylusII Samuel 7:25, II Samuel 7:29, II Samuel 7:25, II Samuel 7:29, Ieremias 11:527ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto magis domus haec quam aedificavistylusII Paralipomenon 2:6, Isaias 66:1, II Paralipomenon 2:6, Isaias 66:1, Ieremias 23:2428sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodiestylusPsalmi 88:1, Psalmi 88:2, Daniel 9:17, Daniel 9:19, II Paralipomenon 6:1929ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco istostylusII Paralipomenon 6:20, II Paralipomenon 6:20, I Regum 8:16, Nehemias 1:6, Deuteronomium 12:1130ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israhel quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in caelo et cum exaudieris propitius erisstylusI Regum 8:36, I Regum 8:39, I Regum 8:34, I Regum 8:36, I Regum 8:3931si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod iuramentum quo teneatur adstrictus et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuamstylusExodus 22:8, Exodus 22:11, Exodus 22:8, Exodus 22:11, Leviticus 5:132tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suamstylusDeuteronomium 25:1, Deuteronomium 25:1, Ezechiel 18:13, Ezechiel 18:20, Ad Romanos 2:633si fugerit populus tuus Israhel inimicos suos quia peccaturus est tibi et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hacstylusLeviticus 26:17, Leviticus 26:17, Deuteronomium 28:25, Deuteronomium 28:25, II Paralipomenon 6:2434exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israhel et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorumstylusGenesis 13:15, Daniel 9:25, Ieremias 31:4, Ieremias 31:9, Exodus 6:835si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata eorum et orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suamstylusLeviticus 26:19, I Regum 8:33, Deuteronomium 11:17, Leviticus 26:19, I Regum 8:3336exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionemstylusPsalmi 27:11, I Samuel 12:23, Psalmi 27:11, I Samuel 12:23, Ieremias 6:1637fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus aer aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus eius portas obsidens omnis plaga universa infirmitasstylusLeviticus 26:16, Deuteronomium 28:21, Deuteronomium 28:22, Leviticus 26:16, Deuteronomium 28:2138cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hacstylusAd Philippenses 4:6, Psalmi 73:21, Psalmi 73:22, Amos 7:1, Amos 7:639tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominumstylusI Paralipomenon 28:9, I Paralipomenon 28:9, Ieremias 17:10, Ieremias 17:10, I Samuel 16:740ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostrisstylusPsalmi 130:4, Psalmi 130:4, Apocalypsis 19:5, Apocalypsis 19:5, Osee 3:541insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israhel cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuumstylusI Regum 10:1, I Regum 10:2, I Regum 10:1, I Regum 10:2, Actus Apostolorum 8:2742extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in loco hocstylusDeuteronomium 3:24, Deuteronomium 3:24, Deuteronomium 4:6, Psalmi 89:13, Daniel 2:4743tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavistylusPsalmi 102:15, I Samuel 17:46, Psalmi 102:15, I Samuel 17:46, Psalmi 22:2744si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos orabunt te contra viam civitatis quam elegisti et contra domum quam aedificavi nomini tuostylusPsalmi 132:13, Psalmi 132:14, Numeri 31:1, Numeri 31:12, Deuteronomium 20:145et exaudies in caelo orationem eorum et preces eorum et facies iudicium eorumstylusPsalmi 9:4, Genesis 18:25, Psalmi 9:4, Genesis 18:25, Ieremias 5:2846quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet et iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel propestylusEcclesiastes 7:20, Ecclesiastes 7:20, Proverbia 20:9, Proverbia 20:9, Isaias 64:647et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes peccavimus inique egimus impie gessimusstylusPsalmi 106:6, Psalmi 106:6, Esras 9:6, Esras 9:7, Nehemias 1:648et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et civitatis quam elegisti et templi quod aedificavi nomini tuostylusDaniel 6:10, Deuteronomium 4:29, Ieremias 29:12, Ieremias 29:14, Daniel 6:1049exaudies in caelo in firmamento solii tui orationem eorum et preces et facies iudicium eorumstylusI Regum 8:45, II Regum 19:19, Zacharias 1:15, Zacharias 1:16, I Regum 8:4550et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eisstylusPsalmi 106:46, Psalmi 106:46, II Paralipomenon 30:9, II Paralipomenon 30:9, Actus Apostolorum 7:1051populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de terra Aegypti de medio fornacis ferreaestylusNehemias 1:10, Ieremias 11:4, Deuteronomium 4:20, Nehemias 1:10, Ieremias 11:452ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israhel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint testylusI Regum 8:29, Psalmi 145:18, I Regum 8:29, Psalmi 145:18, Psalmi 86:553tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Aegypto Domine DeusstylusExodus 19:5, Exodus 19:6, Exodus 19:5, Exodus 19:6, Deuteronomium 32:954factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad caelumstylusII Paralipomenon 6:12, II Paralipomenon 6:13, Lucas 22:45, II Paralipomenon 7:1, II Paralipomenon 6:1255stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israhel voce magna dicensstylusI Regum 8:14, I Regum 8:14, II Samuel 6:18, II Samuel 6:18, Numeri 6:2356benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israhel iuxta omnia quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Mosen servum suumstylusIosue 23:14, Iosue 23:15, Iosue 23:14, Iosue 23:15, Iosue 21:4457sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquens nos neque proiciensstylusIosue 1:5, Deuteronomium 31:6, Iosue 1:5, Deuteronomium 31:6, Deuteronomium 31:858sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis eius et custodiamus mandata eius et caerimonias et iudicia quaecumque mandavit patribus nostrisstylusPsalmi 119:36, Psalmi 119:36, Ezechiel 36:26, Ezechiel 36:27, Ezechiel 36:2659et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israhel per singulos diesstylusPsalmi 141:2, Ioannes 17:9, Psalmi 141:2, Ioannes 17:9, Psalmi 102:160et sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus et non est ultra absque eostylusDeuteronomium 4:35, Deuteronomium 4:35, II Regum 19:19, I Regum 18:39, Ieremias 10:1061sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodiestylusI Regum 11:4, I Regum 11:4, II Regum 20:3, II Regum 20:3, I Regum 15:1462igitur rex et omnis Israhel cum eo immolabant victimas coram DominostylusII Samuel 6:17, II Samuel 6:19, II Samuel 6:17, II Samuel 6:19, II Paralipomenon 7:463mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt templum Domini rex et filii IsrahelstylusEsras 6:16, Esras 6:17, Esras 6:16, Esras 6:17, Nehemias 12:2764in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum quia altare aereum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorumstylusII Paralipomenon 4:1, II Paralipomenon 4:1, II Paralipomenon 7:7, II Paralipomenon 7:765fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebusstylusNumeri 34:5, Numeri 34:5, Numeri 34:8, I Regum 8:2, Numeri 34:866et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo et Israhel populo suostylusDeuteronomium 12:7, Deuteronomium 12:12, Zacharias 9:17, Actus Apostolorum 2:46, Ad Philippenses 4:4