Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

I Regum Caput 2

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
I REGUM

I Regum 2

1adpropinquaverant autem dies David ut moreretur praecepitque Salomoni filio suo dicens
Genesis 47:29, Genesis 47:29, Deuteronomium 31:14, Deuteronomium 31:14, Actus Apostolorum 20:28
2ego ingredior viam universae terrae confortare et esto vir
Iosue 1:6, Iosue 1:7, Iosue 1:6, Iosue 1:7, Ad Ephesios 6:10
3et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris
Deuteronomium 29:9, Deuteronomium 29:9, Deuteronomium 17:18, Deuteronomium 17:20, Deuteronomium 17:18
4ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israhel
I Regum 8:25, II Samuel 7:25, II Regum 20:3, I Regum 8:25, II Samuel 7:25
5tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae fecerit duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et Amasa filio Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius
II Samuel 3:27, II Samuel 3:27, II Samuel 20:10, II Samuel 20:10, II Samuel 18:5
6facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos
I Regum 2:9, I Regum 2:9, Isaias 48:22, Proverbia 28:17, Isaias 57:21
7sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui
II Samuel 17:27, II Samuel 17:29, II Samuel 17:27, II Samuel 17:29, II Samuel 9:7
8habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio
II Samuel 16:5, II Samuel 16:8, II Samuel 16:5, II Samuel 16:8, I Regum 2:36
9tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum
I Regum 2:6, I Regum 2:6, Genesis 44:31, Genesis 42:38, Genesis 44:31
10dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David
Actus Apostolorum 2:29, Actus Apostolorum 2:29, Actus Apostolorum 13:36, Actus Apostolorum 13:36, I Regum 11:43
11dies autem quibus regnavit David super Israhel quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus
II Samuel 5:4, II Samuel 5:5, II Samuel 5:4, II Samuel 5:5, I Paralipomenon 29:26
12Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum eius nimis
II Paralipomenon 1:1, II Paralipomenon 1:1, I Paralipomenon 29:23, I Paralipomenon 29:25, I Paralipomenon 29:23
13et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem Salomonis quae dixit ei pacificusne ingressus tuus qui respondit pacificus
I Paralipomenon 12:17, I Paralipomenon 12:18, Lucas 10:5, Lucas 10:6, I Regum 1:50
14addiditque sermo mihi est ad te cui ait loquere et ille
Lucas 7:40, II Samuel 14:12, Lucas 7:40, II Samuel 14:12
15tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei
I Paralipomenon 22:9, I Paralipomenon 22:10, I Paralipomenon 28:5, I Paralipomenon 28:7, I Paralipomenon 22:9
16nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas faciem meam quae dixit ad eum loquere
Psalmi 132:10, Proverbia 30:7, Psalmi 132:10, Proverbia 30:7
17et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem
I Regum 1:2, I Regum 1:4, II Samuel 3:7, II Samuel 12:8, I Regum 1:2
18et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regi
Proverbia 14:15, Proverbia 14:15
19venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quae sedit ad dexteram eius
Psalmi 45:9, Psalmi 45:9, Leviticus 19:3, Exodus 20:12, Leviticus 19:32
20dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas est ut avertam faciem tuam
Matthaeus 11:24, Matthaeus 7:7, Matthaeus 7:11, Matthaeus 10:35, Matthaeus 10:36
21quae ait detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor
II Samuel 16:21, II Samuel 16:22, I Regum 1:3, II Samuel 16:21, II Samuel 16:22
22responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae
I Paralipomenon 3:2, I Paralipomenon 3:2, Matthaeus 20:22, Iacobi 4:3, I Paralipomenon 3:5
23iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat mihi Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc
Ruth 1:17, Ruth 1:17, Psalmi 140:9, Psalmi 64:8, Psalmi 140:9
24et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias
I Paralipomenon 22:10, I Paralipomenon 22:10, Psalmi 127:1, I Samuel 25:28, I Paralipomenon 29:23
25misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui interfecit eum et mortuus est
II Samuel 8:18, II Samuel 8:18, I Regum 2:34, I Regum 2:31, II Samuel 4:12
26Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus
Iosue 21:18, Iosue 21:18, I Samuel 22:20, I Samuel 22:23, I Samuel 22:20
27eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo
I Samuel 2:27, I Samuel 2:36, I Samuel 2:27, I Samuel 2:36, I Samuel 3:12
28venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris
I Regum 1:50, I Regum 1:7, I Regum 1:50, I Regum 1:7, II Samuel 18:2
29nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens vade interfice eum
I Regum 2:25, I Regum 2:25, Exodus 21:14, Exodus 21:14, Ezechiel 9:6
30venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei haec dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banaias regi sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec respondit mihi
31dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab a me et a domo patris mei
Deuteronomium 21:8, Deuteronomium 21:9, Numeri 35:33, Deuteronomium 21:8, Deuteronomium 21:9
32et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiae Israhel et Amasa filium Iether principem exercitus Iuda
Iudicum 9:24, Iudicum 9:24, II Paralipomenon 21:13, Psalmi 7:16, Iudicum 9:57
33et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino
Matthaeus 27:25, I Regum 2:32, Matthaeus 27:25, I Regum 2:32, Psalmi 109:6
34ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et adgressus eum interfecit sepultusque est in domo sua in deserto
Iosue 15:61, I Regum 2:25, Matthaeus 3:1, Iosue 15:61, I Regum 2:25
35et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar
I Regum 2:27, I Regum 2:27, I Regum 4:4, I Paralipomenon 29:22, I Paralipomenon 24:3
36misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei aedifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc
I Regum 2:8, I Regum 2:9, II Samuel 16:5, II Samuel 16:9, I Regum 2:8
37quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron scito te interficiendum sanguis tuus erit super caput tuum
II Samuel 1:16, II Samuel 1:16, II Samuel 15:23, II Samuel 15:23, Iosue 2:19
38dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus multis
I Regum 20:4, II Regum 20:19, I Regum 20:4, II Regum 20:19
39factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth
I Samuel 27:2, I Samuel 27:3, I Samuel 21:10, I Samuel 27:2, I Samuel 27:3
40et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth
Proverbia 15:27, I Ad Timotheum 6:10, Lucas 12:15, Proverbia 15:27, I Ad Timotheum 6:10
41nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Hierusalem et redisset
42et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi
I Regum 2:36, I Regum 2:38, Lucas 19:22, Psalmi 15:4, Lucas 15:22
43quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum quod praeceperam tibi
II Samuel 21:2, Ad Romanos 13:5, Ecclesiastes 8:2, II Paralipomenon 30:12, Ezechiel 17:18
44dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum
II Samuel 16:5, II Samuel 16:13, II Samuel 16:5, II Samuel 16:13, Ezechiel 17:19
45et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum
Proverbia 25:5, Proverbia 25:5, Psalmi 21:6, Isaias 9:6, Isaias 9:7
46iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae qui egressus percussit eum et mortuus est
I Regum 2:12, II Paralipomenon 1:1, I Regum 2:12, II Paralipomenon 1:1, Proverbia 29:4

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

I RegumII RegumI Paralipomenon+

Other Books

I RegumCh 2
II RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsrasNehemias
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward