1confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David donec conpleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitumstylusI Regum 9:24, I Regum 9:24, I Regum 11:1, I Regum 11:1, II Samuel 5:72et tamen populus immolabat in excelsis non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in die illostylusI Regum 22:43, I Regum 22:43, II Paralipomenon 33:17, II Paralipomenon 33:17, Deuteronomium 12:23dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiamastylusI Ad Corinthios 8:3, I Ad Corinthios 8:3, Psalmi 31:23, Psalmi 31:23, Deuteronomium 6:54abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in GabaonstylusII Paralipomenon 7:5, II Paralipomenon 1:3, I Paralipomenon 16:39, II Paralipomenon 7:5, II Paralipomenon 1:35apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis ut dem tibistylusIacobi 1:5, Iacobi 1:6, I Regum 9:2, Iacobi 1:5, Iacobi 1:66et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodiestylusI Regum 9:4, I Regum 9:4, I Regum 1:48, I Regum 1:48, II Ad Corinthios 9:117et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meumstylusI Paralipomenon 29:1, Numeri 27:17, I Paralipomenon 29:1, Numeri 27:17, Ieremias 1:68et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudinestylusGenesis 15:5, Genesis 15:5, Genesis 22:17, Genesis 13:16, I Paralipomenon 21:29dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multumstylusIacobi 1:5, Iacobi 1:5, Proverbia 16:16, Proverbia 16:16, Ioannes 5:3010placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulassetstylusProverbia 15:8, Proverbia 15:811et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudiciumstylusAd Romanos 8:26, I Regum 3:9, Iacobi 4:2, Iacobi 4:3, Ad Romanos 8:2612ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sitstylusI Ioannis 5:14, I Ioannis 5:15, I Ioannis 5:14, I Ioannis 5:15, Ecclesiastes 1:1613sed et haec quae non postulasti dedi tibi divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebusstylusAd Ephesios 3:20, Ad Ephesios 3:20, Matthaeus 6:33, Proverbia 3:16, Matthaeus 6:3314si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuosstylusProverbia 3:2, Psalmi 91:16, Proverbia 3:2, Psalmi 91:16, I Regum 15:515igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suisstylusGenesis 41:7, Genesis 41:7, I Regum 8:65, I Regum 8:65, Daniel 5:116tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eostylusExodus 18:16, Exodus 18:16, Numeri 27:2, Leviticus 19:29, Deuteronomium 23:1717quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier haec habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculostylusGenesis 43:20, Ad Romanos 13:7, Genesis 43:20, Ad Romanos 13:718tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabusstylus19mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens quippe oppressit eumstylus20et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meostylusIoannes 3:20, Ioannes 3:20, Psalmi 139:11, Iob 24:13, Iob 24:1721cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem genueramstylusGenesis 21:7, Genesis 21:7, I Samuel 1:23, I Samuel 1:23, Lamentationes 4:322responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram regestylusI Regum 3:23, I Regum 3:24, I Regum 3:23, I Regum 3:2423tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus vivitstylus24dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent gladium coram regestylus25dividite inquit infantem vivum in duas partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteristylusProverbia 25:8, Proverbia 25:826dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividaturstylusIsaias 49:15, Isaias 49:15, Ieremias 31:20, Ieremias 31:20, I Ioannis 3:1727respondens rex ait date huic infantem vivum et non occidatur haec est mater eiusstylus28audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudiciumstylusI Regum 3:9, I Regum 3:12, Daniel 2:47, Ad Colossenses 2:3, I Regum 3:9