1venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israhel ad constituendum eum regemstylusIudicum 9:6, II Paralipomenon 10:1, II Paralipomenon 10:19, Iudicum 9:6, II Paralipomenon 10:12at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis audita morte eius reversus est de AegyptostylusI Regum 11:40, I Regum 11:40, II Paralipomenon 10:2, II Paralipomenon 10:3, I Regum 11:263miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentesstylus4pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibistylusI Samuel 8:11, I Samuel 8:18, I Samuel 8:11, I Samuel 8:18, I Regum 4:75qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populusstylusI Regum 12:12, I Regum 12:126iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populostylusIob 32:7, Iob 12:12, Iob 32:7, Iob 12:12, Proverbia 27:107qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebusstylusProverbia 15:1, Proverbia 15:1, I Regum 12:13, II Samuel 15:3, II Samuel 15:68qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illistylusProverbia 19:20, Proverbia 19:20, II Paralipomenon 10:8, Proverbia 1:30, Proverbia 25:129dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater tuus super nosstylusII Paralipomenon 10:9, II Paralipomenon 18:5, II Paralipomenon 18:7, I Regum 22:6, I Regum 22:810et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris meistylusIsaias 47:6, II Samuel 17:7, II Samuel 17:13, Proverbia 28:25, Proverbia 10:1411et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam scorpionibusstylusIeremias 27:11, Ezechiel 2:6, Isaias 58:6, Apocalypsis 9:3, Apocalypsis 9:1012venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertiastylusI Regum 12:5, I Regum 12:5, II Paralipomenon 10:12, II Paralipomenon 10:14, II Paralipomenon 10:1213responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederantstylusProverbia 13:20, Proverbia 10:32, Ecclesiastes 10:12, Iacobi 3:17, Proverbia 18:2314et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibusstylusI Regum 12:10, I Regum 12:11, Exodus 5:5, Exodus 5:9, Exodus 5:1615et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium NabathstylusIudicum 14:4, Deuteronomium 2:30, I Regum 12:24, Iudicum 14:4, Deuteronomium 2:3016videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula suastylusII Samuel 20:1, II Samuel 20:1, II Paralipomenon 10:16, Ieremias 23:5, Ieremias 23:617super filios autem Israhel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit RoboamstylusI Regum 11:36, I Regum 11:13, I Regum 11:36, I Regum 11:13, II Paralipomenon 10:1718misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in HierusalemstylusI Regum 4:6, I Regum 4:6, II Samuel 20:24, I Regum 5:14, II Samuel 20:2419recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diemstylusII Regum 17:21, II Regum 17:21, II Paralipomenon 10:19, II Paralipomenon 10:19, Isaias 7:1720factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solamstylusI Regum 11:32, I Regum 11:13, I Regum 11:32, I Regum 11:13, Osee 11:1221venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israhel et reduceret regnum Roboam filio SalomonisstylusII Paralipomenon 11:1, II Paralipomenon 11:3, II Paralipomenon 11:1, II Paralipomenon 11:3, II Paralipomenon 14:822factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicensstylusII Paralipomenon 11:2, II Paralipomenon 11:2, I Regum 13:4, I Regum 13:5, II Regum 4:1623loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicensstylusI Regum 12:17, I Regum 12:1724haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis praeceperat DominusstylusI Regum 12:15, I Regum 12:15, II Paralipomenon 11:4, Numeri 14:42, II Paralipomenon 25:725aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde aedificavit PhanuhelstylusIudicum 8:17, Iudicum 8:17, Iudicum 8:8, Iudicum 8:8, Iudicum 9:4526dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum DavidstylusI Regum 11:38, Ioannes 11:47, Ioannes 11:50, Psalmi 14:1, Actus Apostolorum 4:1627si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda interficientque me et revertentur ad eumstylusProverbia 29:25, Deuteronomium 12:5, Deuteronomium 12:7, Deuteronomium 16:6, Deuteronomium 12:1428et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra AegyptistylusII Regum 10:29, Exodus 32:8, Exodus 32:4, II Regum 17:16, II Regum 10:2929posuitque unum in Bethel et alterum in DanstylusGenesis 28:19, Genesis 28:19, Iudicum 18:27, Iudicum 18:31, Iudicum 18:2730et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in DanstylusII Regum 17:21, II Regum 17:21, I Regum 13:34, I Regum 13:34, II Regum 10:3131et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis LevistylusI Regum 13:32, I Regum 13:33, II Paralipomenon 13:9, II Regum 17:32, I Regum 13:3232constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae feceratstylusI Regum 8:5, Numeri 29:12, Numeri 29:40, Amos 7:10, Amos 7:1333et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israhel et ascendit super altare ut adoleret incensumstylusI Regum 13:1, I Regum 13:1, Numeri 15:39, Numeri 15:39, I Samuel 13:12