1et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel Hieroboam stante super altare et tus iacientestylusI Regum 12:32, I Regum 12:33, II Regum 23:17, I Regum 12:32, I Regum 12:332et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super testylusEzechiel 36:1, II Regum 22:1, II Regum 22:2, II Regum 23:15, II Regum 23:183deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo eststylusI Ad Corinthios 1:22, I Ad Corinthios 1:22, Exodus 4:3, Exodus 4:5, Iudicum 6:174cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad sestylusApocalypsis 11:5, Apocalypsis 11:5, II Paralipomenon 18:25, II Paralipomenon 18:27, II Paralipomenon 18:255altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone DoministylusMarcus 16:20, I Regum 22:35, I Regum 13:3, I Regum 22:28, Deuteronomium 18:226et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fueratstylusActus Apostolorum 8:24, Exodus 10:17, Exodus 8:8, Exodus 9:28, Actus Apostolorum 8:247locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut prandeas et dabo tibi munerastylusII Regum 5:15, II Regum 5:15, I Samuel 9:7, I Samuel 9:8, I Samuel 9:78responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco istostylusNumeri 24:13, Numeri 24:13, Numeri 22:18, Numeri 22:18, Exodus 5:39sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venististylusNumeri 16:26, I Samuel 15:22, Iob 23:12, Deuteronomium 13:13, Deuteronomium 13:1810abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat in Bethelstylus11prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suostylusII Regum 23:18, II Regum 23:18, Matthaeus 7:22, Numeri 24:2, Ezechiel 13:212et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iudastylus13et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum stravissent ascenditstylusI Regum 13:27, Iudicum 10:4, Iudicum 5:10, II Samuel 19:26, Numeri 22:2114et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda respondit ille ego sumstylusIoannes 4:34, Ad Philippenses 4:12, Ad Philippenses 4:13, Ioannes 4:6, II Ad Corinthios 11:2715dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panemstylus16qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco istostylusI Regum 13:8, I Regum 13:9, I Regum 13:8, I Regum 13:9, Matthaeus 4:1017quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua ierisstylusI Regum 20:35, I Regum 20:35, I Ad Thessalonicenses 4:15, I Ad Thessalonicenses 4:15, I Regum 13:118qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eumstylusI Ioannis 4:1, I Ioannis 4:1, Matthaeus 7:15, Matthaeus 7:15, Numeri 22:3519et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit aquamstylusDeuteronomium 18:20, Genesis 3:6, II Petri 2:18, II Petri 2:19, Deuteronomium 13:520cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eumstylusNumeri 24:16, Numeri 24:24, Ioannes 11:51, Numeri 23:16, Matthaeus 7:2221et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuusstylusII Samuel 12:9, II Samuel 12:11, Esther 6:13, I Samuel 15:19, Apocalypsis 3:1922et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorumstylusI Regum 13:30, Ieremias 22:18, Ieremias 22:19, Isaias 14:18, Isaias 14:2023cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae quem reduxeratstylus24qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaverstylusI Regum 20:36, I Regum 20:36, I Petri 4:17, I Petri 4:18, II Regum 2:2425et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes senex ille habitabatstylusI Regum 13:11, I Regum 13:1126quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est eistylusEzechiel 9:6, Ezechiel 9:6, I Ad Corinthios 11:30, Psalmi 119:120, Ad Hebraeos 12:2827dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui cum stravissentstylus28et ille abisset invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de cadavere nec laesit asinumstylusDaniel 6:22, Daniel 6:24, Ieremias 5:22, Ieremias 5:23, Actus Apostolorum 16:2629tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut plangerent eumstylus30et posuit cadaver eius in sepulchro suo et planxerunt eum heu fraterstylusIeremias 22:18, Ieremias 22:18, Actus Apostolorum 8:2, I Regum 14:13, Actus Apostolorum 8:231cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est iuxta ossa eius ponite ossa meastylusII Regum 23:17, II Regum 23:18, II Regum 23:17, II Regum 23:18, Lucas 16:2232profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quae sunt in urbibus SamariaestylusI Regum 16:24, I Regum 16:24, I Regum 13:2, I Regum 13:2, Leviticus 26:3033post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorumstylusII Paralipomenon 11:15, II Paralipomenon 13:9, II Paralipomenon 11:15, II Paralipomenon 13:9, I Regum 12:3134et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa est et deleta de superficie terraestylusI Regum 15:29, I Regum 15:30, I Regum 14:10, I Regum 12:30, I Regum 15:29