Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

II Regum Caput 23

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
II REGUM

II Regum 23

1et renuntiaverunt regi quod dixerat qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem
II Paralipomenon 34:29, II Paralipomenon 34:33, II Paralipomenon 34:29, II Paralipomenon 34:33, II Paralipomenon 29:20
2ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis qui inventus est in domo Domini
II Regum 22:8, II Regum 22:8, Deuteronomium 31:10, Deuteronomium 31:13, Deuteronomium 31:10
3stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et caerimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius quae scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto
II Regum 11:14, II Regum 11:14, II Regum 11:17, II Regum 11:17, Deuteronomium 13:4
4et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus ut proicerent de templo Domini omnia vasa quae facta fuerant Baal et in luco et universae militiae caeli et conbusit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel
II Regum 21:7, II Regum 21:3, II Regum 21:7, II Regum 21:3, II Paralipomenon 33:3
5et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli
Ieremias 44:17, Ieremias 44:19, Ieremias 44:17, Ieremias 44:19, II Regum 21:3
6et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super sepulchrum vulgi
II Paralipomenon 34:4, II Regum 23:15, II Paralipomenon 34:4, II Regum 23:15, II Regum 10:27
7destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci
I Regum 15:12, Ezechiel 16:16, I Regum 15:12, Ezechiel 16:16, I Regum 14:24
8congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis quod erat ad sinistram portae civitatis
I Regum 15:22, I Regum 15:22, Iosue 21:17, Iosue 21:17, Isaias 10:29
9verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum
Ezechiel 44:10, Ezechiel 44:14, Ezechiel 44:10, Ezechiel 44:14, Malachias 2:8
10contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch
Isaias 30:33, Isaias 30:33, Leviticus 18:21, Ieremias 19:6, Ieremias 7:31
11abstulit quoque equos quos dederant reges Iudae soli in introitu templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim currus autem solis conbusit igni
Ezechiel 8:16, Ezechiel 8:16, II Paralipomenon 14:5, II Paralipomenon 34:4, II Regum 23:5
12altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz quae fecerant reges Iuda et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron
Sophonias 1:5, II Regum 21:5, Ieremias 19:13, Sophonias 1:5, II Regum 21:5
13excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex
I Regum 11:7, I Regum 11:5, I Regum 11:7, I Regum 11:5, Numeri 21:29
14et contrivit statuas et succidit lucos replevitque loca eorum ossibus mortuorum
Exodus 23:24, Deuteronomium 7:5, Exodus 23:24, Deuteronomium 7:5, II Regum 23:16
15insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israhel et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum
II Regum 23:6, I Regum 14:16, II Regum 23:6, I Regum 14:16, II Regum 10:31
16et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui praedixerat verba haec
I Regum 13:1, I Regum 13:2, I Regum 13:1, I Regum 13:2, Matthaeus 24:35
17et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda et praedixit verba haec quae fecisti super altare Bethel
I Regum 13:1, I Regum 13:1, I Regum 13:30, I Regum 13:31, I Regum 13:30
18et ait dimittite eum nemo commoveat ossa eius et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae qui venerat de Samaria
I Regum 13:31, I Regum 13:31, I Regum 13:1, I Regum 13:22, I Regum 13:1
19insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus Samariae quae fecerant reges Israhel ad inritandum Dominum abstulit Iosias et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat in Bethel
II Paralipomenon 34:6, II Paralipomenon 34:7, II Paralipomenon 34:6, II Paralipomenon 34:7, Ezechiel 8:17
20et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est Hierusalem
II Regum 11:18, II Regum 11:18, Exodus 22:20, II Paralipomenon 34:5, II Regum 10:25
21et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius
Deuteronomium 16:1, Deuteronomium 16:8, Deuteronomium 16:1, Deuteronomium 16:8, Numeri 9:2
22nec enim factum est phase tale a diebus iudicum qui iudicaverunt Israhel et omnium dierum regum Israhel et regum Iuda
II Paralipomenon 35:3, II Paralipomenon 35:19, II Paralipomenon 30:1, II Paralipomenon 30:3, II Paralipomenon 30:13
23sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est phase istud Domino in Hierusalem
24sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quae fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini
Leviticus 19:31, Leviticus 19:31, II Regum 21:6, Genesis 31:19, II Regum 21:6
25similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi
II Regum 18:5, II Regum 18:5, Ieremias 29:13, Ieremias 29:13, Ioannes 1:17
26verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor eius contra Iudam propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses
II Regum 24:4, II Regum 21:11, II Regum 21:13, II Regum 24:4, II Regum 21:11
27dixit itaque Dominus etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israhel et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi
II Regum 21:13, II Regum 18:11, II Regum 21:13, II Regum 18:11, II Regum 17:20
28reliqua autem verba Iosiae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
II Regum 20:20, II Regum 20:20
29in diebus eius ascendit Pharao Necho rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in occursum eius et occisus est in Mageddo cum vidisset eum
Ieremias 46:2, Ieremias 46:2, II Paralipomenon 35:20, II Paralipomenon 35:24, II Paralipomenon 35:20
30et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus terrae Ioahaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo
II Regum 9:28, II Regum 9:28, II Paralipomenon 36:1, II Paralipomenon 36:4, II Paralipomenon 36:1
31viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna
Ieremias 22:11, II Regum 24:18, I Paralipomenon 3:15, Ieremias 22:11, II Regum 24:18
32et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant patres eius
II Regum 21:2, II Regum 21:7, II Regum 21:2, II Regum 21:7, II Regum 21:21
33vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quae est in terra Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri
I Regum 8:65, II Regum 25:6, I Regum 8:65, II Regum 25:6, Ieremias 52:26
34regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioiachim porro Ioahaz tulit et duxit in Aegyptum
Ezechiel 19:3, Ezechiel 19:4, Ezechiel 19:3, Ezechiel 19:4, Ieremias 22:11
35argentum autem et aurum dedit Ioiachim Pharaoni cum indixisset terrae per singulos ut conferretur iuxta praeceptum Pharaonis et unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo terrae ut daret Pharaoni Necho
II Regum 23:33, II Regum 23:33, II Regum 15:19, II Regum 15:20, II Regum 15:19
36viginti quinque annorum erat Ioiachim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma
II Paralipomenon 36:5, II Paralipomenon 36:5, Ieremias 1:3, I Paralipomenon 3:15, Ieremias 26:1
37et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant patres eius
Ezechiel 19:5, Ezechiel 19:9, II Regum 23:32, II Paralipomenon 28:22, II Paralipomenon 28:25

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

II RegumI ParalipomenonII Paralipomenon+

Other Books

II RegumCh 23
I ParalipomenonII ParalipomenonEsrasNehemiasTobias
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward