Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

II Regum Caput 24

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
II REGUM

II Regum 24

1in diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Ioiachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum
Daniel 1:1, Ieremias 25:1, Daniel 1:1, Ieremias 25:1, Ieremias 25:9
2inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas
Ieremias 35:11, Ieremias 35:11, II Regum 23:27, II Regum 23:27, Ezechiel 19:8
3factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit
II Regum 18:25, II Regum 18:25, II Regum 21:2, II Regum 21:11, II Regum 23:26
4et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus propitiari
II Regum 21:16, II Regum 21:16, Ezechiel 33:25, Ezechiel 33:25, Ieremias 19:4
5reliqua autem sermonum Ioiachim et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda et dormivit Ioiachim cum patribus suis
II Paralipomenon 36:8, II Paralipomenon 36:8, Ieremias 22:13, Ieremias 22:17, Ieremias 26:1
6regnavitque Ioiachin filius eius pro eo
Ieremias 22:18, Ieremias 22:19, Ieremias 22:18, Ieremias 22:19, II Paralipomenon 36:6
7et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Eufraten omnia quae fuerant regis Aegypti
Ieremias 46:2, Ieremias 37:5, Ieremias 37:7, Ieremias 46:2, Ieremias 37:5
8decem et octo annorum erat Ioiachin cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Naestha filia Helnathan de Hierusalem
I Paralipomenon 3:16, II Paralipomenon 36:9, I Paralipomenon 3:16, II Paralipomenon 36:9, Ieremias 22:24
9et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat pater eius
10in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus
II Regum 25:2, Daniel 1:1, Daniel 1:2, II Regum 25:2, Daniel 1:1
11venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi eius obpugnarent eam
12egressusque est Ioiachin rex Iuda ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui
Ieremias 52:28, Ieremias 24:1, Ieremias 52:28, Ieremias 24:1, II Paralipomenon 36:10
13et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israhel in templo Domini iuxta verbum Domini
Isaias 39:6, II Regum 20:17, Isaias 39:6, II Regum 20:17, Ieremias 20:5
14et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terrae
Ieremias 52:28, Ieremias 52:28, II Regum 25:12, II Regum 25:12, II Regum 24:16
15transtulit quoque Ioiachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et iudices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem
Esther 2:6, Ieremias 22:24, Ieremias 22:28, II Paralipomenon 36:10, Esther 2:6
16et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem
Ieremias 52:28, Ieremias 52:28, II Regum 24:14, Ieremias 29:2, II Regum 24:14
17et constituit Matthaniam patruum eius pro eo inposuitque nomen ei Sedeciam
Ieremias 37:1, Ieremias 37:1, II Paralipomenon 36:4, II Regum 23:34, II Paralipomenon 36:4
18vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius erat Amithal filia Hieremiae de Lobna
II Regum 23:31, II Regum 23:31, Ieremias 52:1, Ieremias 52:11, Ieremias 52:1
19et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ioiachim
II Regum 23:37, II Regum 23:37, Ieremias 37:1, Ieremias 37:21, II Paralipomenon 36:12
20irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis
II Ad Thessalonicenses 2:9, II Ad Thessalonicenses 2:11, II Paralipomenon 36:13, II Ad Thessalonicenses 2:9, II Ad Thessalonicenses 2:11

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

II RegumI ParalipomenonII Paralipomenon+

Other Books

II RegumCh 24
I ParalipomenonII ParalipomenonEsrasNehemiasTobias
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward