1factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tuistylusI Samuel 17:1, I Samuel 29:1, I Samuel 29:3, I Samuel 17:1, I Samuel 29:12dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebusstylusAd Romanos 12:9, I Samuel 27:10, II Samuel 16:16, II Samuel 16:19, Ad Romanos 12:93Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terrastylusLeviticus 19:31, Leviticus 19:31, I Samuel 25:1, Leviticus 20:27, I Samuel 25:14congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israhel et venit in GelboestylusIosue 19:18, I Samuel 31:1, Iosue 19:18, I Samuel 31:1, II Regum 4:85et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor eius nimisstylusIob 18:11, Isaias 7:2, Isaias 21:3, Isaias 21:4, Psalmi 48:56consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetasstylusI Samuel 14:37, Numeri 12:6, I Samuel 14:37, Numeri 12:6, Lamentationes 2:97dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi eius ad eum est mulier habens pythonem in AendorstylusActus Apostolorum 16:16, Actus Apostolorum 16:16, I Paralipomenon 10:13, Psalmi 83:10, Iosue 17:118mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibistylusIsaias 8:19, I Paralipomenon 10:13, Isaias 8:19, I Paralipomenon 10:13, II Paralipomenon 18:299et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animae meae ut occidarstylusI Samuel 28:3, I Samuel 28:3, II Samuel 18:13, II Regum 5:7, II Samuel 18:1310et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc remstylusI Samuel 14:39, Deuteronomium 18:10, Deuteronomium 18:12, Exodus 20:7, I Samuel 19:611dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem suscita mihistylus12cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim SaulstylusI Samuel 28:3, I Regum 14:5, I Samuel 28:3, I Regum 14:513dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terrastylusExodus 4:16, Psalmi 82:6, Psalmi 82:7, Ioannes 10:34, Ioannes 10:3514dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravitstylusI Samuel 15:27, I Samuel 15:27, II Regum 2:13, II Regum 2:14, II Regum 2:815dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciamstylusLucas 16:23, Lucas 16:26, Lucas 16:23, Lucas 16:26, I Samuel 28:616et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuumstylusLamentationes 2:5, Psalmi 68:1, Psalmi 68:3, Apocalypsis 18:20, II Regum 6:2717faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo DavidstylusI Samuel 15:27, I Samuel 15:29, I Samuel 15:27, I Samuel 15:29, Proverbia 16:418quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodiestylusI Samuel 15:9, I Regum 20:42, I Samuel 15:9, I Regum 20:42, I Samuel 15:2019et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel tradet Dominus in manu PhilisthimstylusMatthaeus 26:24, Actus Apostolorum 5:9, Actus Apostolorum 5:10, Actus Apostolorum 5:5, Ieremias 28:1620statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illastylusI Samuel 28:5, Psalmi 50:21, Psalmi 50:22, I Samuel 25:37, Iob 26:221ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad mestylusIudicum 12:3, Iudicum 12:3, I Samuel 19:5, Iob 13:14, I Samuel 19:522nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facerestylus23qui rennuit et ait non comedam coegerunt autem eum servi sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectumstylusI Regum 21:4, I Regum 21:4, II Regum 5:13, Proverbia 25:20, Lucas 14:2324mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azymastylusLucas 15:23, Lucas 15:23, Genesis 18:7, Genesis 18:8, Genesis 18:725et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illamstylus