Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

I Regum Caput 7

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
I REGUM

I Regum 7

1domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit
I Regum 9:10, I Regum 9:10, II Paralipomenon 8:1, II Paralipomenon 8:1, Ecclesiastes 2:4
2aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas
I Regum 10:17, I Regum 10:17, II Paralipomenon 9:16, II Paralipomenon 9:16, Canticum Canticorum 7:4
3et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat columnas quindecim
I Regum 6:5, I Regum 6:5
4contra se invicem positas
Ezechiel 40:36, I Regum 7:5, I Regum 6:4, Ezechiel 40:33, Isaias 54:12
5et e regione se respicientes aequali spatio inter columnas et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia
6et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie maioris porticus et columnas et epistylia super columnas
Ezechiel 41:25, Ezechiel 41:26, I Regum 7:12, Ezechiel 41:25, Ezechiel 41:26
7porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem
Proverbia 20:8, Psalmi 122:5, Proverbia 20:8, Psalmi 122:5, I Regum 3:28
8et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum
II Paralipomenon 8:11, II Paralipomenon 8:11, I Regum 3:1, I Regum 3:1, I Regum 9:24
9omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius
I Regum 5:17, I Regum 7:10, I Regum 7:11, I Regum 5:17, I Regum 7:10
10fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive octo cubitorum
Apocalypsis 21:19, Apocalypsis 21:20, Apocalypsis 21:19, Apocalypsis 21:20, Isaias 28:16
11et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant similiterque de cedro
Ad Ephesios 2:20, Ad Ephesios 2:22, I Petri 2:5, Ad Ephesios 2:20, Ad Ephesios 2:22
12et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus
I Regum 6:36, I Regum 6:36, Ioannes 10:23, I Regum 7:6, Actus Apostolorum 3:11
13misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro
II Paralipomenon 4:11, II Paralipomenon 4:11, II Paralipomenon 2:13, II Paralipomenon 2:14, I Regum 7:40
14filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus eius
II Paralipomenon 2:14, II Paralipomenon 4:16, II Paralipomenon 2:14, II Paralipomenon 4:16, Exodus 31:2
15et finxit duas columnas aereas decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque
Ieremias 52:21, Ieremias 52:21, II Paralipomenon 3:15, II Paralipomenon 3:17, I Regum 7:21
16duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita columnarum fusili aere quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum
II Paralipomenon 4:12, II Paralipomenon 4:13, Exodus 36:38, Exodus 38:28, Exodus 38:19
17et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero
Exodus 28:24, Exodus 28:25, II Regum 25:17, Exodus 28:14, Exodus 28:22
18et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quae erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo
Exodus 28:24, Exodus 28:25, II Regum 25:17, Exodus 28:14, Exodus 39:15
19capitella autem quae erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum
I Regum 7:22, I Regum 6:32, I Regum 6:35, I Regum 6:18, I Regum 7:22
20et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi
II Paralipomenon 3:16, II Paralipomenon 4:13, II Paralipomenon 3:16, II Paralipomenon 4:13, I Regum 7:42
21et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen eius Booz
II Paralipomenon 3:17, II Paralipomenon 3:17, I Regum 6:3, I Regum 6:3, Isaias 9:7
22et super capita columnarum opus in modum lilii posuit perfectumque est opus columnarum
23fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum
II Paralipomenon 4:2, II Regum 25:13, II Paralipomenon 4:2, II Regum 25:13, Ieremias 52:17
24et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles
I Regum 6:18, I Regum 6:18, II Paralipomenon 4:3, II Paralipomenon 4:3, Exodus 25:31
25et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant
Ieremias 52:20, Ieremias 52:20, II Paralipomenon 4:4, II Paralipomenon 4:5, II Paralipomenon 4:4
26grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat
II Paralipomenon 4:5, II Paralipomenon 4:5, I Regum 7:19, Ezechiel 45:14, Ieremias 52:21
27et fecit bases decem aereas quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis
II Paralipomenon 4:14, II Paralipomenon 4:14, II Regum 25:13, II Regum 25:13, Ieremias 52:17
28et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturae inter iuncturas
29et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in iuncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex aere dependentia
Ad Hebraeos 9:5, Ezechiel 41:18, Ezechiel 41:19, Ezechiel 1:10, Osee 5:14
30et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes
Ezechiel 10:10, Ezechiel 10:13, Ezechiel 1:15, Ezechiel 1:21, Ezechiel 3:13
31os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variae celaturae erant et media intercolumnia quadrata non rotunda
32quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis
33tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia
Ezechiel 1:18, Ezechiel 1:16, Ezechiel 1:18, Ezechiel 1:16
34nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant
35in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso
36scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur
I Regum 7:29, I Regum 7:29, Ezechiel 40:31, I Regum 6:35, I Regum 6:29
37in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura scalpturaque consimili
38fecit quoque decem luteres aereos quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases posuit
Exodus 38:8, Exodus 40:11, Exodus 40:12, II Paralipomenon 4:6, II Paralipomenon 4:22
39et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem
II Paralipomenon 4:6, II Paralipomenon 4:10, II Paralipomenon 4:6, II Paralipomenon 4:10
40fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini
II Paralipomenon 4:11, II Paralipomenon 4:16, II Paralipomenon 4:11, II Paralipomenon 4:16, II Paralipomenon 4:8
41columnas duas et funiculos capitulorum super capitella columnarum duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum
II Paralipomenon 4:12, I Regum 7:15, I Regum 7:22, II Paralipomenon 4:12, I Regum 7:15
42et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum
I Regum 7:20, I Regum 7:20
43et bases decem et luteres decem super bases
44et mare unum et boves duodecim subter mare
I Regum 7:23, I Regum 7:25, I Regum 7:23, I Regum 7:25
45et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant
Exodus 27:3, Exodus 27:3, Exodus 38:3, II Paralipomenon 4:16, Exodus 38:3
46in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Sarthan
Iosue 3:16, Iosue 3:16, Genesis 33:17, II Paralipomenon 4:17, Genesis 33:17
47et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris
I Paralipomenon 22:14, I Paralipomenon 22:14, I Paralipomenon 22:3, I Paralipomenon 22:3, I Paralipomenon 22:16
48fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream
Exodus 37:10, Exodus 37:16, II Paralipomenon 4:8, Exodus 37:10, Exodus 37:16
49et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos
II Paralipomenon 4:7, II Paralipomenon 4:7, Matthaeus 5:14, Matthaeus 5:16, Numeri 4:9
50et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant
Leviticus 16:12, Exodus 27:3, II Paralipomenon 4:21, II Paralipomenon 4:22, Numeri 7:86
51et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quae sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini
II Paralipomenon 5:1, II Paralipomenon 5:1, II Samuel 8:7, II Samuel 8:11, II Samuel 8:7

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

I RegumII RegumI Paralipomenon+

Other Books

I RegumCh 7
II RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsrasNehemias
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward