Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

I Regum Caput 15

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
I REGUM

I Regum 15

1igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Iudam
II Paralipomenon 13:1, II Paralipomenon 13:22, I Regum 14:31, II Paralipomenon 13:1, II Paralipomenon 13:22
2tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom
II Paralipomenon 13:2, II Paralipomenon 13:2, I Regum 15:13, II Paralipomenon 11:20, II Paralipomenon 11:22
3ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius
I Regum 11:4, I Regum 11:4, Psalmi 119:80, Psalmi 119:80, I Regum 3:14
4sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem
I Regum 11:36, I Regum 11:36, II Paralipomenon 21:7, II Paralipomenon 21:7, I Regum 11:12
5eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae excepto sermone Uriae Hetthei
I Regum 14:8, I Regum 14:8, II Samuel 11:15, II Samuel 11:17, II Samuel 11:15
6attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitae eius
I Regum 14:30, I Regum 14:30
7reliqua autem sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque proelium inter Abiam et inter Hieroboam
II Paralipomenon 13:2, II Paralipomenon 13:22, II Paralipomenon 13:2, II Paralipomenon 13:22, I Regum 14:29
8et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo
II Paralipomenon 14:1, II Paralipomenon 14:1, I Regum 14:31, I Regum 14:31, I Paralipomenon 3:9
9in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa rex Iuda
10et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom
I Regum 15:2, I Regum 15:2, II Paralipomenon 13:2, I Regum 15:13, II Paralipomenon 11:20
11et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius
II Paralipomenon 14:2, II Paralipomenon 14:2, II Paralipomenon 15:17, II Paralipomenon 15:17, II Paralipomenon 16:7
12et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quae fecerant patres eius
I Regum 22:46, I Regum 22:46, I Regum 14:23, I Regum 14:24, I Regum 14:23
13insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron
Exodus 32:20, Exodus 32:20, Deuteronomium 9:21, II Samuel 15:23, II Regum 23:6
14excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis
I Regum 22:43, I Regum 22:43, I Regum 8:61, I Regum 15:3, I Regum 8:61
15et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa
I Regum 7:51, I Regum 7:51, I Paralipomenon 26:26, I Paralipomenon 26:28, II Paralipomenon 15:18
16bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorum
I Regum 15:32, I Regum 15:32, II Paralipomenon 16:1, II Paralipomenon 16:6, I Regum 15:6
17ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae
I Regum 12:27, I Regum 12:27, Iosue 18:25, II Paralipomenon 16:1, II Paralipomenon 16:6
18tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens
I Regum 14:26, II Regum 12:18, I Regum 14:26, II Regum 12:18, I Regum 15:15
19foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me
II Samuel 21:2, Ezechiel 17:13, Ezechiel 17:16, II Paralipomenon 16:7, Isaias 31:1
20adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim
II Regum 15:29, II Regum 15:29, Iudicum 18:29, Iudicum 18:29, Iosue 11:2
21quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et reversus est in Thersa
I Regum 14:17, I Regum 14:17, I Regum 16:15, I Regum 16:18, I Regum 16:15
22rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha
Iosue 21:17, Iosue 21:17, Iosue 18:24, Iosue 18:24, Iosue 18:26
23reliqua autem omnium sermonum Asa et universae fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas extruxit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes
II Paralipomenon 16:11, II Paralipomenon 16:14, I Regum 15:7, I Regum 15:8, I Regum 14:29
24et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro eo
Matthaeus 1:8, Matthaeus 1:8, I Regum 22:41, I Regum 22:43, I Regum 22:41
25Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israhel anno secundo Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis
I Regum 14:20, I Regum 14:20, I Regum 14:12, I Regum 14:12
26et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
I Regum 14:16, I Regum 14:16, I Regum 15:34, I Regum 15:30, I Regum 15:34
27insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon
I Regum 14:14, Iosue 21:23, Iosue 19:44, I Regum 14:14, Iosue 21:23
28interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda et regnavit pro eo
Deuteronomium 32:35, Deuteronomium 32:35
29cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine eius donec deleret eum iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis
I Regum 14:9, I Regum 14:16, I Regum 14:9, I Regum 14:16, II Regum 19:25
30propter peccata Hieroboam quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israhel et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum Israhel
I Regum 15:26, I Regum 15:26, I Regum 14:22, I Regum 14:9, I Regum 14:16
31reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
I Regum 14:19, I Regum 14:19, I Regum 16:5, I Regum 16:20, I Regum 16:27
32fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorum
I Regum 15:16, I Regum 15:16
33anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israhel in Thersa viginti quattuor annis
I Regum 16:8, I Regum 16:8
34et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
I Regum 15:26, I Regum 15:26, I Regum 14:16, I Regum 12:28, I Regum 12:29

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

I RegumII RegumI Paralipomenon+

Other Books

I RegumCh 15
II RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsrasNehemias
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward