1in tempore illo aegrotavit Abia filius HieroboamstylusI Regum 13:33, I Regum 13:34, Exodus 20:5, II Samuel 12:15, I Samuel 4:192dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum huncstylusI Samuel 28:8, II Samuel 14:2, I Regum 11:29, I Regum 11:38, I Samuel 28:83tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puerostylusI Samuel 9:7, I Samuel 9:8, I Samuel 9:7, I Samuel 9:8, II Regum 4:424fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi eius prae senectutestylusI Regum 11:29, I Regum 11:29, I Samuel 4:15, I Samuel 3:2, I Samuel 4:155dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat haec et haec loqueris ei cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quae eratstylusII Regum 4:27, Proverbia 21:30, Amos 3:7, Psalmi 139:1, Psalmi 139:46audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntiusstylusAd Hebraeos 4:13, Lucas 20:20, Lucas 20:23, I Regum 14:10, I Regum 14:117vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus Israhel quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum IsrahelstylusI Regum 16:2, I Regum 16:2, II Samuel 12:7, II Samuel 12:8, II Samuel 12:78et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meostylusI Regum 15:5, I Regum 15:5, II Paralipomenon 28:1, Actus Apostolorum 13:22, Actus Apostolorum 13:369sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem proiecisti post corpus tuumstylusEzechiel 23:35, Nehemias 9:26, Psalmi 50:17, Ezechiel 23:35, Nehemias 9:2610idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purumstylusII Regum 14:26, Deuteronomium 32:36, I Regum 21:21, II Regum 14:26, Deuteronomium 32:3611qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves caeli quia Dominus locutus eststylusI Regum 16:4, I Regum 16:4, Ieremias 15:3, Apocalypsis 19:17, Apocalypsis 19:1812tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puerstylusI Regum 14:16, I Regum 14:17, II Regum 1:6, II Regum 1:16, I Regum 14:313et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israhel in domo HieroboamstylusII Paralipomenon 19:3, II Paralipomenon 19:3, II Paralipomenon 12:12, II Paralipomenon 12:12, II Petri 2:814constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc temporestylusI Regum 15:27, I Regum 15:29, I Regum 15:27, I Regum 15:29, Ecclesiastes 8:1115et percutiet Dominus Israhel sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent DominumstylusIosue 23:15, Iosue 23:16, Psalmi 52:5, Iosue 23:15, Iosue 23:1616et tradet Dominus Israhel propter peccata Hieroboam qui peccavit et peccare fecit IsrahelstylusI Regum 16:2, I Regum 13:34, I Regum 15:34, I Regum 15:30, I Regum 16:217surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus eststylusI Regum 15:33, I Regum 15:33, I Regum 16:23, I Regum 15:21, I Regum 16:1518et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetaestylusI Regum 14:13, I Regum 14:1319reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum IsrahelstylusII Paralipomenon 13:2, II Paralipomenon 13:20, II Paralipomenon 13:2, II Paralipomenon 13:20, I Paralipomenon 27:2420dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro eostylusIob 14:12, Iob 14:12, Psalmi 3:5, I Regum 11:43, I Regum 2:1021porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israhel nomen autem matris eius Naama AmmanitesstylusII Paralipomenon 12:13, II Paralipomenon 12:13, I Regum 11:36, I Regum 11:36, I Regum 14:3122et fecit Iudas malum coram Domino et inritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverantstylusI Ad Corinthios 10:22, II Paralipomenon 12:1, I Ad Corinthios 10:22, II Paralipomenon 12:1, Psalmi 78:5823aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosamstylusDeuteronomium 12:2, Deuteronomium 12:2, Isaias 57:5, Isaias 57:5, Ezechiel 16:2424sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum IsrahelstylusDeuteronomium 23:17, Deuteronomium 23:17, I Ad Corinthios 6:9, I Regum 15:12, II Regum 23:725in quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in HierusalemstylusI Regum 11:40, I Regum 11:40, II Paralipomenon 12:2, II Paralipomenon 12:4, II Paralipomenon 12:926et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quae fecerat SalomonstylusI Regum 15:18, I Regum 15:18, II Paralipomenon 9:15, II Paralipomenon 9:16, II Paralipomenon 9:1527pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regisstylusI Samuel 8:11, I Samuel 22:17, I Samuel 8:11, I Samuel 22:17, I Regum 18:4628cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui praeeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorumstylusII Paralipomenon 12:11, II Paralipomenon 12:1129reliqua autem sermonum Roboam et omnium quae fecit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum IudastylusI Regum 11:41, I Regum 14:19, I Regum 22:45, II Paralipomenon 12:15, II Paralipomenon 12:1630fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebusstylusI Regum 12:24, I Regum 12:21, I Regum 12:24, I Regum 12:21, I Regum 15:631dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris eius Naama Ammanites et regnavit Abiam filius eius pro eostylusII Paralipomenon 12:16, II Paralipomenon 12:16, Matthaeus 1:7, Matthaeus 1:7, I Paralipomenon 3:10