1congregavitque Iosue omnes tribus Israhel in Sychem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et magistros steteruntque in conspectu DoministylusIosue 23:2, Iosue 23:2, I Samuel 10:19, I Samuel 10:19, Actus Apostolorum 10:332et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienisstylusGenesis 31:30, Iosue 24:15, Genesis 31:30, Iosue 24:15, Genesis 31:323tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eiusstylusGenesis 12:1, Genesis 12:4, Genesis 12:1, Genesis 12:4, Genesis 21:24et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius descenderunt in AegyptumstylusGenesis 36:8, Deuteronomium 2:5, Genesis 36:8, Deuteronomium 2:5, Actus Apostolorum 7:155misique Mosen et Aaron et percussi Aegyptum multis signis atque portentisstylusExodus 3:10, Exodus 3:10, Exodus 7:1, Exodus 7:12, Exodus 7:16eduxique vos et patres vestros de Aegypto et venistis ad mare persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare RubrumstylusNehemias 9:11, Exodus 12:51, Ad Hebraeos 11:29, Exodus 14:1, Exodus 14:157clamaverunt autem ad Dominum filii Israhel qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim et habitastis in solitudine multo temporestylusExodus 14:10, Exodus 14:20, Deuteronomium 4:34, Exodus 14:10, Exodus 14:208et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Iordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illosstylusNumeri 21:21, Numeri 21:35, Numeri 21:21, Numeri 21:35, Psalmi 135:109surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobisstylusIudicum 11:25, Numeri 22:2, Michaes 6:5, Iudicum 11:25, Numeri 22:210et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu eiusstylusNumeri 22:11, Numeri 22:12, Numeri 23:3, Numeri 23:12, Deuteronomium 23:511transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus vestrasstylusIosue 3:14, Iosue 3:17, Iosue 4:10, Iosue 4:12, Iosue 3:1412misique ante vos crabrones et eieci eos de locis suis duos reges Amorreorum non in gladio et arcu tuostylusDeuteronomium 7:20, Exodus 23:28, Deuteronomium 7:20, Exodus 23:28, Psalmi 44:313dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas non aedificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta quae non plantastisstylusDeuteronomium 6:10, Deuteronomium 6:12, Deuteronomium 6:10, Deuteronomium 6:12, Deuteronomium 8:714nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto ac servite DominostylusI Samuel 12:24, I Samuel 12:24, Deuteronomium 10:12, Deuteronomium 10:12, Genesis 35:215sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus DominostylusI Regum 18:21, I Regum 18:21, Ioannes 6:67, Ioannes 6:68, Ioannes 6:6716responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienisstylusAd Hebraeos 10:38, Ad Hebraeos 10:39, Ad Hebraeos 10:38, Ad Hebraeos 10:39, I Samuel 12:2317Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimusstylusExodus 19:4, Exodus 19:4, Deuteronomium 32:11, Deuteronomium 32:12, Isaias 46:418et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus nosterstylusMichaes 4:2, Lucas 1:73, Lucas 1:75, Exodus 10:2, Exodus 15:219dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatisstylusIsaias 5:16, Exodus 23:21, Isaias 5:16, Exodus 23:21, Psalmi 99:520si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis convertet se et adfliget vos atque subvertet postquam vobis praestiterit bonastylusAd Hebraeos 10:26, Ad Hebraeos 10:27, Ad Hebraeos 10:26, Ad Hebraeos 10:27, Actus Apostolorum 7:4221dixitque populus ad Iosue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemusstylusExodus 19:8, Deuteronomium 5:27, Deuteronomium 5:28, Isaias 44:5, Exodus 20:1922et Iosue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testesstylusPsalmi 119:173, Psalmi 119:173, Psalmi 119:11, Psalmi 119:11, Iob 15:623nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum IsrahelstylusII Ad Corinthios 6:16, II Ad Corinthios 6:18, Iosue 24:14, II Ad Corinthios 6:16, II Ad Corinthios 6:1824dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus oboedientes praeceptis eiusstylusExodus 24:7, Exodus 24:7, Exodus 24:3, Exodus 24:3, Deuteronomium 5:2725percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit populo praecepta atque iudicia in SychemstylusExodus 15:25, Exodus 15:25, II Paralipomenon 23:16, II Regum 11:17, Nehemias 9:3826scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario DoministylusIudicum 9:6, Iudicum 9:6, Genesis 35:4, Genesis 35:4, Deuteronomium 31:2427et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestrostylusLucas 19:40, Lucas 19:40, Iosue 22:34, Iosue 22:34, Matthaeus 10:3328dimisitque populum singulos in possessionem suamstylusIudicum 2:6, Iudicum 2:629et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorumstylusIudicum 2:8, Iudicum 2:8, II Ad Timotheum 4:7, II Ad Timotheum 4:8, Apocalypsis 14:1330sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis GaasstylusIosue 19:50, Iosue 19:50, II Samuel 23:30, Iudicum 2:9, II Samuel 23:3031servivitque Israhel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera Domini quae fecerat in IsrahelstylusDeuteronomium 31:13, Iudicum 2:7, Deuteronomium 31:13, Iudicum 2:7, Deuteronomium 31:2932ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de Aegypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum IosephstylusGenesis 50:25, Genesis 33:19, Genesis 50:25, Genesis 33:19, Exodus 13:1933Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii eius quae data est ei in monte EphraimstylusExodus 6:25, Iosue 22:13, Exodus 6:25, Iosue 22:13, Isaias 57:1