1quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant iuxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et IebuseusstylusNumeri 34:6, Numeri 34:6, Exodus 3:17, Exodus 3:17, Exodus 23:232congregati sunt pariter ut pugnarent contra Iosue et Israhel uno animo eademque sententiastylusPsalmi 2:1, Psalmi 2:2, Actus Apostolorum 4:26, Actus Apostolorum 4:28, Psalmi 83:23at hii qui habitabant in Gabaon audientes cuncta quae fecerat Iosue Hiericho et AhistylusIosue 10:2, Iosue 10:2, Iosue 9:17, Iosue 9:17, II Samuel 21:14et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria saccos veteres asinis inponentes et utres vinarios scissos atque consutosstylusMarcus 2:22, Lucas 16:8, Matthaeus 10:16, Lucas 5:37, Lucas 5:385calciamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant induti veteribus vestimentis panes quoque quos portabant ob viaticum duri erant et in frusta comminutistylusLucas 15:22, Lucas 15:22, Deuteronomium 29:5, Iosue 9:13, Deuteronomium 33:256perrexeruntque ad Iosue qui tunc morabatur in castris Galgalae et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israhel ad eos atque dixeruntstylusIosue 5:10, Iosue 5:10, II Regum 20:14, II Regum 20:14, Deuteronomium 20:117ne forsitan in terra quae nobis sorte debetur habitetis et non possimus foedus inire vobiscumstylusIosue 11:19, Iosue 11:19, Iudicum 2:2, Iudicum 2:2, Deuteronomium 7:28at illi ad Iosue servi inquiunt tui sumus quibus Iosue quinam ait estis et unde venistisstylusII Regum 10:5, Deuteronomium 20:11, II Regum 10:5, Deuteronomium 20:11, Iosue 9:119responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiae eius cuncta quae fecit in AegyptostylusIosue 9:24, Deuteronomium 20:15, Iosue 9:24, Deuteronomium 20:15, Iosue 2:910et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in AstharothstylusDeuteronomium 2:30, Deuteronomium 3:7, Numeri 21:24, Numeri 21:35, Iosue 12:411dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus foedus inite nobiscumstylusIosue 9:8, Esther 8:17, Iosue 9:8, Esther 8:17, Lucas 9:312en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminutistylusIosue 9:4, Iosue 9:5, Iosue 9:4, Iosue 9:513utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quae habemus in pedibus ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumptastylus14susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non interrogaveruntstylusProverbia 3:5, Proverbia 3:6, Proverbia 3:5, Proverbia 3:6, Numeri 27:2115fecitque Iosue cum eis pacem et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis iuraverunt eisstylusII Samuel 21:2, II Samuel 21:2, Deuteronomium 20:10, Deuteronomium 20:11, Iosue 11:1916post dies autem tres initi foederis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essentstylusProverbia 12:19, Proverbia 12:1917moveruntque castra filii Israhel et venerunt in civitates eorum die tertio quarum haec vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et CariathiarimstylusIosue 18:25, Iosue 18:28, Esras 2:25, Iosue 18:25, Iosue 18:2818et non percusserunt eos eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israhel murmuravit itaque omne vulgus contra principesstylusPsalmi 15:4, Psalmi 15:4, Ecclesiastes 5:2, Ecclesiastes 9:2, Ecclesiastes 5:619qui responderunt eis iuravimus illis in nomine Domini Dei Israhel et idcirco non possumus eos contingerestylusEcclesiastes 8:2, Ecclesiastes 8:2, Ieremias 4:2, Ecclesiastes 9:2, Iosue 9:2020sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimusstylusProverbia 20:25, Malachias 3:5, Proverbia 20:25, Malachias 3:5, II Paralipomenon 36:1321sed sic vivant ut in usus universae multitudinis ligna caedant aquasque conportent quibus haec loquentibusstylusDeuteronomium 29:11, Deuteronomium 29:11, Iosue 9:27, Iosue 9:23, Iosue 9:2722vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitisstylusIosue 9:6, Iosue 9:6, Iosue 9:16, Iosue 9:16, Genesis 27:3523itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens aquasque conportans in domum Dei meistylusIosue 9:21, Iosue 9:21, Leviticus 27:28, Leviticus 27:29, Genesis 9:2524qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimusstylusDeuteronomium 20:15, Deuteronomium 20:17, Deuteronomium 7:1, Deuteronomium 7:2, Deuteronomium 20:1525nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et rectum videtur fac nobisstylusGenesis 16:6, Genesis 16:6, Ieremias 26:14, Iudicum 10:15, Ieremias 26:1426fecit ergo Iosue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israhel ut non occiderenturstylus27decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas conportantes usque in praesens tempus in loco quem Dominus elegissetstylusDeuteronomium 12:5, Deuteronomium 12:5