Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Iosue Caput 8

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
IOSUE

Iosue 8

1dixit autem Dominus ad Iosue ne timeas neque formides tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram
Iosue 1:9, Iosue 1:9, Deuteronomium 1:21, Deuteronomium 7:18, Deuteronomium 1:21
2faciesque urbi Ahi et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi illius praedam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eam
Deuteronomium 20:14, Deuteronomium 20:14, Iosue 6:21, Proverbia 13:22, II Paralipomenon 20:22
3surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte
Matthaeus 25:6, Matthaeus 24:50, Matthaeus 24:39, I Ad Thessalonicenses 5:2, Matthaeus 25:6
4praecepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati
Iudicum 20:29, Iudicum 20:29, Ecclesiastes 9:16, I Samuel 15:5, Iudicum 9:25
5ego autem et reliqua multitudo quae mecum est accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus
Iosue 7:5, Iosue 7:5, Iudicum 20:31, Iudicum 20:33, Matthaeus 10:16
6donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt enim fugere nos sicut prius
Iudicum 20:32, Ecclesiastes 8:11, Exodus 14:3, Exodus 15:9, Ecclesiastes 9:12
7nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras
Proverbia 21:30, Proverbia 21:31, Proverbia 21:30, Proverbia 21:31, Iosue 8:1
8cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi
Iosue 1:9, Iosue 1:16, II Samuel 13:28, Iosue 1:9, Iosue 1:16
9dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Iosue autem nocte illa in medio mansit populi
Genesis 32:21, Iosue 7:2, Esras 2:28, Nehemias 7:32, Iosue 8:12
10surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum
Genesis 22:3, Psalmi 119:60, Iosue 6:12, Iosue 3:1, Iosue 7:16
11cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat
12quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Ahi ex occidentali parte eiusdem civitatis
Iosue 8:2, Iosue 8:3, Iosue 8:2, Iosue 8:3
13omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio
Iosue 8:8, Iosue 8:12, Iosue 8:8, Iosue 8:12
14quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiae
Matthaeus 24:39, Matthaeus 24:39, Iosue 8:16, Ecclesiastes 9:12, Iudicum 20:34
15Iosue vero et omnis Israhel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per viam solitudinis
Iosue 18:12, Iosue 18:12, Iosue 15:61, Iosue 16:1, Iudicum 20:36
16at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos cumque recessissent a civitate
Iudicum 20:31, Iudicum 20:31, Iudicum 20:36, Iudicum 20:39, Apocalypsis 16:14
17et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israhel sicut eruperant aperta oppida relinquentes
Iosue 8:3, Iob 5:13, Deuteronomium 2:30, Isaias 19:11, Isaias 19:13
18dixit Dominus ad Iosue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam
Iosue 8:26, Iosue 8:26, Iob 15:25, Iob 15:25, I Samuel 17:41
19cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiae quae latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam
20viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere praesertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent
Apocalypsis 6:15, Apocalypsis 6:17, Psalmi 48:5, Psalmi 48:6, Apocalypsis 18:9
21vidensque Iosue et omnis Israhel quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi
22siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire coeperunt cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur
Deuteronomium 7:2, Deuteronomium 7:2, Iosue 6:21, I Ad Thessalonicenses 5:3, Lucas 17:26
23regem quoque urbis Ahi adprehendere viventem et obtulerunt Iosue
I Samuel 15:8, I Samuel 15:8, Iosue 10:17, Apocalypsis 19:20, Iosue 8:29
24igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israhel percusserunt civitatem
Iosue 11:10, Iosue 11:14, Iosue 11:10, Iosue 11:14, Iosue 10:30
25erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Ahi
Deuteronomium 20:16, Deuteronomium 20:18, Deuteronomium 20:16, Deuteronomium 20:18
26Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi
Exodus 17:11, Exodus 17:12, Exodus 17:11, Exodus 17:12, Iosue 8:18
27iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israhel sicut praeceperat Dominus Iosue
Iosue 8:2, Iosue 8:2, Numeri 31:22, Psalmi 50:10, Matthaeus 20:15
28qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum
Deuteronomium 13:16, Deuteronomium 13:16, Isaias 17:1, Isaias 25:2, Ieremias 49:2
29regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum praecepitque et deposuerunt cadaver eius de cruce proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in praesentem diem
Deuteronomium 21:22, Deuteronomium 21:23, Iosue 7:26, II Samuel 18:17, Deuteronomium 21:22
30tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israhel in monte Hebal
Deuteronomium 27:4, Deuteronomium 27:6, Deuteronomium 27:4, Deuteronomium 27:6, Genesis 12:7
31sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas
Deuteronomium 27:5, Deuteronomium 27:7, Deuteronomium 27:5, Deuteronomium 27:7, Exodus 20:24
32et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israhel
Deuteronomium 27:2, Deuteronomium 27:3, Deuteronomium 27:8, Deuteronomium 27:2, Deuteronomium 27:3
33omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israhel
Deuteronomium 11:29, Deuteronomium 11:29, Deuteronomium 31:12, Deuteronomium 31:12, Deuteronomium 31:9
34post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta quae scripta erant in legis volumine
Nehemias 8:2, Nehemias 8:3, Nehemias 8:2, Nehemias 8:3, Nehemias 13:1
35nihil ex his quae Moses iusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israhel mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur
Deuteronomium 31:12, Deuteronomium 31:12, Nehemias 8:2, Nehemias 8:2, Ieremias 26:2

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

IosueIudicumRuth+

Other Books

IosueCh 8
IudicumRuthI SamuelII SamuelI Regum
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward