1quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Iosue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi eius sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitae ad Israhel et essent foederati eorumstylusGenesis 14:18, Iosue 8:2, Iosue 6:21, Iosue 11:19, Iosue 11:202timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimistylusDeuteronomium 11:25, Deuteronomium 11:25, Iosue 2:24, Exodus 15:14, Exodus 15:163misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicensstylusII Paralipomenon 11:9, Michaes 1:13, II Paralipomenon 11:9, Michaes 1:13, Numeri 13:224ascendite ad me et ferte praesidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios IsrahelstylusIosue 9:15, Iosue 9:15, Iosue 10:1, Iosue 10:1, Apocalypsis 20:85congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eamstylusGenesis 15:16, Iosue 9:1, Iosue 9:2, Isaias 8:9, Isaias 8:106habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque praesidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanisstylusIosue 9:6, Iosue 5:10, Iosue 9:6, Iosue 5:10, Deuteronomium 1:157ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimistylusIosue 8:1, Iosue 8:1, Isaias 8:12, Isaias 8:14, Isaias 8:128dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poteritstylusAd Romanos 8:31, Ad Romanos 8:31, Psalmi 27:1, Psalmi 27:2, Isaias 41:109inruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de GalgalisstylusProverbia 24:11, Proverbia 24:12, Proverbia 22:29, Ecclesiastes 9:10, II Ad Timotheum 2:310et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et MacedastylusPsalmi 18:14, Psalmi 18:14, Iosue 16:3, Iosue 16:5, Iosue 16:311cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii IsrahelstylusIsaias 28:2, Isaias 28:2, Exodus 9:22, Exodus 9:26, Iudicum 5:2012tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israhel dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem AhialonstylusHabacuc 3:11, Habacuc 3:11, Isaias 38:8, Isaias 38:8, Isaias 60:2013steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius dieistylusHabacuc 3:11, Habacuc 3:11, Isaias 38:8, Isaias 38:8, Iosue 10:1414non fuit ante et postea tam longa dies oboediente Domino voci hominis et pugnante pro IsrahelstylusDeuteronomium 1:30, Deuteronomium 1:30, Exodus 14:14, Exodus 14:14, Iosue 10:4215reversusque est Iosue cum omni Israhel in castra GalgalaestylusIosue 10:43, Iosue 10:43, Iosue 10:6, Iosue 10:616fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis MacedastylusMichaes 7:17, I Samuel 13:6, Apocalypsis 6:15, Isaias 2:10, Isaias 2:1217nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Macedastylus18qui praecepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros industrios qui clausos custodiantstylusMatthaeus 27:66, Matthaeus 27:66, Iob 21:30, Amos 9:1, Amos 5:1919vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestrasstylusPsalmi 18:37, Psalmi 18:41, Psalmi 18:37, Psalmi 18:41, Ieremias 48:1020caesis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem paene consumptis hii qui Israhel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitasstylusIosue 8:24, Iosue 8:24, Ieremias 8:14, II Samuel 20:6, Deuteronomium 20:1621reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israhel muttire ausus eststylusExodus 11:7, Exodus 11:7, Isaias 57:4, Isaias 54:17, Isaias 57:422praecepitque Iosue dicens aperite os speluncae et producite ad me quinque reges qui in ea latitantstylusI Samuel 15:32, I Samuel 15:3223fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem EglonstylusIosue 10:3, Iosue 10:5, Iosue 10:1, Iosue 10:3, Iosue 10:524cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarentstylusApocalypsis 2:26, Apocalypsis 2:27, Malachias 4:3, Ad Romanos 16:20, Apocalypsis 2:2625rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatisstylusIosue 1:9, II Ad Corinthios 1:10, Iosue 1:9, II Ad Corinthios 1:10, Ad Ephesios 6:1026percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperumstylusIosue 8:29, Iosue 8:29, Numeri 25:4, II Samuel 21:9, Esther 2:2327cumque occumberet sol praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia quae permanent usque in praesensstylusIosue 8:29, Iosue 8:29, Iosue 7:26, II Samuel 18:17, Deuteronomium 21:2228eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi HierichostylusIosue 6:21, Iosue 6:21, Deuteronomium 7:2, Psalmi 21:8, Psalmi 21:929transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eamstylusIosue 21:13, Iosue 21:13, Iosue 15:42, Iosue 15:42, Iosue 6:2130quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hierichostylus31de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eamstylusIosue 10:3, Iosue 10:3, II Regum 19:8, II Paralipomenon 11:9, Iosue 15:3932tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam quae fuerat in ea sicut fecerat Lebnastylus33eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionemstylusIosue 16:10, Iudicum 1:29, Iosue 16:10, Iudicum 1:29, Iosue 16:334transivitque de Lachis in Eglon et circumdeditstylusIosue 10:3, Iosue 10:3, Iosue 15:39, Iosue 12:12, Iosue 15:3935atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat LachisstylusLeviticus 26:44, Iosue 10:37, Iob 19:10, Leviticus 26:44, Iosue 10:3736ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit contra eamstylusIudicum 1:10, Iudicum 1:10, Iosue 15:13, Iosue 15:13, Iosue 14:1337cepitque et percussit in ore gladii regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque animas quae in ea fuerant commoratae non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quae in ea repperit consumens gladiostylus38inde reversus in DabirstylusIosue 15:15, Iosue 15:15, Iosue 21:15, Iudicum 1:11, Iudicum 1:1539cepit eam atque vastavitstylusIosue 10:37, Deuteronomium 3:3, Iosue 11:8, II Regum 10:11, Abdias 1:1840regem quoque eius et omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illiusstylusDeuteronomium 7:2, Deuteronomium 7:16, Deuteronomium 7:2, Deuteronomium 7:16, Iosue 9:2441percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut praeceperat ei Dominus Deus IsrahelstylusIosue 11:16, Iosue 11:16, Iosue 15:51, Iosue 15:51, Genesis 10:1942a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque GabaonstylusIosue 10:14, Iosue 10:14, Psalmi 46:7, Psalmi 46:7, Psalmi 80:343universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eo reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in GalgalastylusIosue 10:15, Iosue 10:15, I Samuel 11:14, Iosue 4:19, I Samuel 11:14