1filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios IsrahelstylusIosue 22:20, Iosue 22:20, I Paralipomenon 2:6, I Paralipomenon 2:7, Ecclesiastes 9:182cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui praecepta conplentes exploraverunt AhistylusIosue 18:12, Iosue 18:12, Osee 4:15, I Samuel 13:5, I Samuel 14:233et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur contra hostes paucissimosstylusAd Hebraeos 6:11, Ad Hebraeos 6:12, Ad Hebraeos 6:11, Ad Hebraeos 6:12, Lucas 13:244ascenderunt ergo tria milia pugnatores qui statim terga vertentesstylusDeuteronomium 28:25, Deuteronomium 28:25, Leviticus 26:17, Leviticus 26:17, Deuteronomium 32:305percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum eststylusIosue 2:11, Iosue 2:9, Iosue 2:11, Iosue 2:9, Leviticus 26:366Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israhel miseruntque pulverem super capita suastylusGenesis 37:29, Genesis 37:29, Genesis 37:34, Genesis 37:34, II Samuel 13:317et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans IordanemstylusII Regum 3:10, Ad Hebraeos 12:5, II Regum 3:10, Ad Hebraeos 12:5, Iosue 1:28mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis terga vertentemstylusAd Romanos 3:5, Ad Romanos 3:6, Ad Romanos 3:5, Ad Romanos 3:6, Esras 9:109audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuostylusExodus 32:12, Exodus 32:12, Ezechiel 36:22, Ezechiel 36:23, Psalmi 83:410dixitque Dominus ad Iosue surge cur iaces pronus in terrastylusExodus 14:15, I Samuel 16:1, I Samuel 15:22, Exodus 14:15, I Samuel 16:111peccavit Israhel et praevaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa suastylusActus Apostolorum 5:1, Actus Apostolorum 5:2, Actus Apostolorum 5:1, Actus Apostolorum 5:2, Iosue 6:1712nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus eststylusPsalmi 5:4, Psalmi 5:5, Psalmi 5:4, Psalmi 5:5, Isaias 59:213surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in medio tui est Israhel non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelerestylusLamentationes 3:40, Lamentationes 3:41, Lamentationes 3:40, Lamentationes 3:41, Iosue 3:514accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per virosstylusProverbia 16:33, Proverbia 16:33, Iosue 7:17, Iosue 7:18, Ionas 1:715et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in IsrahelstylusGenesis 34:7, Genesis 34:7, Iudicum 20:6, I Samuel 14:38, I Samuel 14:3916surgens itaque Iosue mane adplicavit Israhel per tribus suas et inventa est tribus IudastylusEcclesiastes 9:10, Iosue 3:1, Psalmi 119:60, Genesis 22:3, Ecclesiastes 9:1017quae cum iuxta familias suas esset oblata inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit ZabdistylusNumeri 26:20, Numeri 26:20, I Paralipomenon 2:4, I Paralipomenon 2:7, Genesis 38:3018cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu IudastylusNumeri 32:23, Numeri 32:23, Actus Apostolorum 5:1, Actus Apostolorum 5:10, Actus Apostolorum 5:119et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondasstylusI Samuel 6:5, I Samuel 6:5, Ieremias 13:16, Ieremias 13:16, Ioannes 9:2420responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israhel et sic et sic fecistylusPsalmi 38:18, Psalmi 38:18, I Samuel 15:30, Matthaeus 27:4, Exodus 10:1621vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operuistylusIacobi 1:15, Iacobi 1:15, Psalmi 119:37, I Ioannis 2:15, I Ioannis 2:1622misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simulstylus23auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israhel proieceruntque ante Dominumstylus24tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo duxerunt eos ad vallem AchorstylusProverbia 15:27, Proverbia 15:27, I Ad Timotheum 6:9, I Ad Timotheum 6:10, I Ad Timotheum 6:925ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant igne consumpta suntstylusIosue 6:18, Iosue 6:18, I Paralipomenon 2:7, I Paralipomenon 2:7, Deuteronomium 17:526congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in praesentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodiestylusOsee 2:15, Isaias 65:10, Osee 2:15, Isaias 65:10, Deuteronomium 13:17