Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Iosue Caput 6

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
IOSUE

Iosue 6

1Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israhel et nullus egredi audebat aut ingredi
Iosue 2:9, Iosue 2:14, Iosue 2:24, Iosue 2:9, Iosue 2:14
2dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem eius omnesque fortes viros
Deuteronomium 7:24, Deuteronomium 7:24, Iosue 8:1, Iosue 8:1, Iosue 2:24
3circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis sex diebus
II Ad Corinthios 4:7, II Ad Corinthios 4:7, Numeri 14:9, Numeri 14:9, Iosue 6:7
4septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in iobeleo et praecedant arcam foederis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis
Apocalypsis 16:1, II Paralipomenon 20:17, Apocalypsis 16:1, II Paralipomenon 20:17, Apocalypsis 8:2
5cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint
II Ad Corinthios 10:4, II Ad Corinthios 10:5, II Ad Corinthios 10:4, II Ad Corinthios 10:5, Ad Hebraeos 11:30
6vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam foederis et septem alii sacerdotes tollant septem iobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini
Deuteronomium 20:2, Deuteronomium 20:4, Actus Apostolorum 9:1, Deuteronomium 20:2, Deuteronomium 20:4
7ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati praecedentes arcam Domini
Iosue 4:13, Iosue 4:13, Iosue 1:14, Iosue 6:3, Iosue 1:14
8cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam foederis Domini
Numeri 32:20, Numeri 32:20, Iosue 6:3, Iosue 6:4, Iosue 6:3
9omnisque praecederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant
Iosue 6:13, Iosue 6:13, Isaias 58:8, Numeri 10:25, Isaias 58:8
10praeceperat autem Iosue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini
Matthaeus 12:19, Isaias 42:2, Lucas 24:49, Matthaeus 12:19, Isaias 42:2
11circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi
12igitur Iosue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam Domini
Ad Hebraeos 11:7, Ad Hebraeos 11:8, Iosue 3:1, Ad Hebraeos 11:7, Ad Hebraeos 11:8
13et septem ex eis septem bucinas quarum in iobeleis usus est praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat
Ad Galatas 6:9, Ad Galatas 6:9, Matthaeus 24:13, Matthaeus 24:13, I Paralipomenon 15:26
14circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebus
Iosue 6:11, Iosue 6:15, Iosue 6:3, Iosue 6:11, Iosue 6:15
15die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies
Psalmi 119:147, Psalmi 119:147, II Petri 1:19, Matthaeus 28:1, II Petri 1:19
16cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Iosue ad omnem Israhel vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem
Iosue 6:5, II Paralipomenon 20:22, II Paralipomenon 20:23, Iudicum 7:20, Iudicum 7:22
17sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus
Deuteronomium 20:17, Deuteronomium 20:17, Michaes 4:13, Iacobi 2:25, Michaes 4:13
18vos autem cavete ne de his quae praecepta sunt quippiam contingatis et sitis praevaricationis rei et omnia castra Israhel sub peccato sint atque turbentur
I Ioannis 5:21, I Ioannis 5:21, Ad Ephesios 5:11, Ad Ephesios 5:11, Iosue 7:11
19quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius
I Paralipomenon 26:20, Matthaeus 27:6, I Paralipomenon 26:20, Matthaeus 27:6, Marcus 12:41
20igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem
Ad Hebraeos 11:30, Ad Hebraeos 11:30, II Ad Corinthios 10:4, II Ad Corinthios 10:5, II Ad Corinthios 10:4
21et interfecerunt omnia quae erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt
Ieremias 48:18, Psalmi 137:8, Psalmi 137:9, Ieremias 48:18, Psalmi 137:8
22duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quae illius sunt sicut illi iuramento firmastis
Ad Hebraeos 11:31, Ad Hebraeos 11:31, Iosue 6:17, Ezechiel 17:18, Ezechiel 17:19
23ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israhel manere fecerunt
Ad Hebraeos 11:7, Ad Hebraeos 11:7, Ad Ephesios 2:12, Genesis 18:24, Numeri 31:19
24urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini consecrarunt
Iosue 8:28, Iosue 8:28, II Regum 25:9, Apocalypsis 17:16, II Regum 25:9
25Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Iosue dicens
Ad Hebraeos 11:31, Ad Hebraeos 11:31, Iacobi 2:25, Iosue 2:6, Iudicum 1:24
26maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et in novissimo liberorum ponat portas eius
I Regum 16:34, I Regum 16:34, Actus Apostolorum 19:13, Actus Apostolorum 19:13, Numeri 5:19
27fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum est
Iosue 1:5, Iosue 9:3, Iosue 1:5, Iosue 9:3, Iosue 9:9

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

IosueIudicumRuth+

Other Books

IosueCh 6
IudicumRuthI SamuelII SamuelI Regum
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward