1postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum IsrahelstylusIosue 2:9, Iosue 2:11, Iosue 2:9, Iosue 2:11, Numeri 13:292eo tempore ait Dominus ad Iosue fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios IsrahelstylusDeuteronomium 10:16, Deuteronomium 30:6, Deuteronomium 10:16, Deuteronomium 30:6, Genesis 17:103fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israhel in colle PraeputiorumstylusGenesis 17:23, Genesis 17:27, Matthaeus 16:24, Genesis 17:23, Genesis 17:274haec autem causa est secundae circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitusstylusI Ad Corinthios 10:5, Deuteronomium 2:16, Numeri 26:64, Numeri 26:65, I Ad Corinthios 10:55qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in desertostylusI Ad Corinthios 7:19, Ad Romanos 2:26, Matthaeus 12:7, Ad Galatas 6:15, Deuteronomium 12:86per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantemstylusNumeri 14:23, Numeri 14:23, Deuteronomium 2:14, Deuteronomium 2:14, Ad Hebraeos 3:117horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos in via aliquis circumcideratstylusNumeri 14:31, Deuteronomium 1:39, Numeri 14:31, Deuteronomium 1:398postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarenturstylusGenesis 34:25, Genesis 34:259dixitque Dominus ad Iosue hodie abstuli obprobrium Aegypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diemstylusGenesis 34:14, I Samuel 17:26, Iosue 4:19, Genesis 34:14, I Samuel 17:2610manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus HierichostylusExodus 12:6, Exodus 12:6, Numeri 9:1, Numeri 9:5, Numeri 9:111et comederunt de frugibus terrae die altero azymos panes et pulentam eiusdem annistylusLeviticus 23:14, Leviticus 23:14, Leviticus 23:6, Exodus 13:6, Exodus 13:712defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae nec usi sunt ultra illo cibo filii Israhel sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae ChanaanstylusExodus 16:35, Exodus 16:35, Apocalypsis 7:16, Apocalypsis 7:17, Nehemias 9:2013cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorumstylusGenesis 18:2, Numeri 22:23, Genesis 18:2, Numeri 22:23, Numeri 22:3114qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc veniostylusGenesis 17:3, Isaias 55:4, Genesis 17:3, Isaias 55:4, Exodus 23:2015cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suumstylusExodus 3:5, Exodus 3:5, Actus Apostolorum 7:32, Actus Apostolorum 7:33, Actus Apostolorum 7:3216solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatumstylus