1facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidiestylusI Regum 14:30, I Regum 14:30, II Samuel 2:17, Iob 8:7, Proverbia 4:182nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem IezrahelitidestylusI Paralipomenon 3:1, I Paralipomenon 3:4, I Paralipomenon 3:1, I Paralipomenon 3:4, Genesis 49:33et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis GessurstylusI Samuel 27:8, I Samuel 27:8, I Paralipomenon 3:1, I Paralipomenon 3:1, I Samuel 25:34quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius AbitalstylusI Regum 1:5, I Regum 1:18, I Regum 2:13, I Regum 2:25, I Regum 1:55sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebronstylus6cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum SaulstylusII Samuel 2:8, II Samuel 2:9, II Samuel 2:8, II Samuel 2:9, Ioel 3:97fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad AbnerstylusII Samuel 21:8, II Samuel 21:11, II Samuel 21:8, II Samuel 21:11, II Samuel 16:218quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodiestylusII Samuel 9:8, II Samuel 9:8, II Samuel 16:9, II Samuel 16:9, Marcus 6:189haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eostylusI Samuel 15:28, I Samuel 15:28, I Regum 19:2, I Regum 19:2, I Paralipomenon 12:2310ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israhel et super Iudam a Dan usque BersabeestylusI Samuel 3:20, Iudicum 20:1, I Samuel 3:20, Iudicum 20:1, II Samuel 24:211et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illumstylus12misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum IsrahelstylusI Paralipomenon 12:38, I Paralipomenon 12:40, I Paralipomenon 12:38, I Paralipomenon 12:40, II Samuel 5:113qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis mestylusGenesis 43:3, Genesis 43:3, Genesis 44:26, I Samuel 19:11, I Samuel 19:1714misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis PhilisthimstylusI Samuel 18:27, I Samuel 18:27, I Samuel 18:25, I Samuel 18:25, II Samuel 2:1015misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio LaisstylusI Samuel 25:44, I Samuel 25:4416sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus eststylusII Samuel 19:16, II Samuel 16:5, II Samuel 19:16, II Samuel 16:5, II Samuel 17:1817sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vosstylus18nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eiusstylusI Samuel 15:28, I Samuel 15:28, Psalmi 89:19, Psalmi 89:23, Psalmi 89:1919locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo BeniaminstylusI Paralipomenon 12:29, I Paralipomenon 12:29, I Samuel 10:20, I Samuel 10:21, I Samuel 10:2020venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo conviviumstylusGenesis 31:54, Genesis 26:30, Esther 1:3, Genesis 31:54, Genesis 26:3021et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pacestylusI Regum 11:37, II Samuel 3:12, I Regum 11:37, II Samuel 3:12, II Samuel 3:1022statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pacestylus23et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pacestylus24et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessitstylusIoannes 18:35, II Samuel 3:8, Numeri 23:11, II Samuel 19:5, II Samuel 19:725ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agisstylusIsaias 37:28, Deuteronomium 28:6, Isaias 37:28, Deuteronomium 28:6, I Samuel 29:426egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante DavidstylusProverbia 27:4, Proverbia 27:6, Proverbia 26:23, Proverbia 26:26, Proverbia 27:427cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eiusstylusII Samuel 20:9, II Samuel 20:10, I Regum 2:5, II Samuel 20:9, II Samuel 20:1028quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii NerstylusNumeri 35:33, Numeri 35:33, Genesis 4:10, Exodus 21:12, Genesis 9:629et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens panestylusII Samuel 1:16, Psalmi 109:8, Psalmi 109:19, II Samuel 1:16, Psalmi 109:830igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proeliostylusII Samuel 2:19, II Samuel 2:23, Proverbia 28:17, Actus Apostolorum 28:4, II Samuel 2:1931dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrumstylusGenesis 37:34, Genesis 37:34, II Samuel 1:11, Iudicum 11:35, Iosue 7:632cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populusstylusProverbia 24:17, Proverbia 24:17, Iob 31:28, Iob 31:28, II Samuel 18:3333plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est AbnerstylusII Paralipomenon 35:25, Lucas 12:19, Lucas 12:20, II Samuel 13:12, II Samuel 13:1334manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eumstylusIudicum 16:21, Iob 24:14, II Samuel 1:12, Psalmi 107:10, Psalmi 107:1135cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquamstylusII Samuel 12:17, II Samuel 1:12, II Samuel 12:17, II Samuel 1:12, Ieremias 16:736omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populistylusPsalmi 62:9, Marcus 7:37, II Samuel 15:6, Marcus 15:11, Marcus 15:1337et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Nerstylus38dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in IsrahelstylusIob 32:9, I Samuel 14:50, I Samuel 14:51, II Samuel 2:8, II Samuel 3:1239ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suamstylusPsalmi 101:8, Psalmi 28:4, I Regum 2:33, I Regum 2:34, Psalmi 101:8