Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

II Samuel Caput 4

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
II SAMUEL

II Samuel 4

1audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est
Esras 4:4, Esras 4:4, Isaias 13:7, Isaias 13:7, Ieremias 6:24
2duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin
Iosue 18:25, Iosue 18:25, Iosue 9:17, Iosue 9:17, II Regum 6:23
3et fugerunt Berothitae in Getthaim fueruntque ibi advenae usque in tempus illud
Nehemias 11:33, Nehemias 11:33, I Samuel 31:7, I Samuel 31:7
4erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth
II Samuel 9:3, II Samuel 9:3, I Paralipomenon 8:34, II Samuel 9:6, I Paralipomenon 9:40
5venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie
Proverbia 24:33, Proverbia 24:34, Proverbia 24:33, Proverbia 24:34, II Samuel 11:2
6ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt
II Samuel 2:23, II Samuel 2:23, II Samuel 3:27, II Samuel 20:10, II Samuel 3:27
7cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte
Matthaeus 14:11, II Regum 10:6, II Regum 10:7, I Samuel 17:54, Marcus 6:28
8et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quaerebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius
I Samuel 25:29, I Samuel 25:29, II Samuel 22:48, II Samuel 22:48, Psalmi 63:9
9respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia
Genesis 48:16, Psalmi 107:2, I Regum 1:29, Psalmi 34:17, Psalmi 34:6
10quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio
II Samuel 1:2, II Samuel 1:16, II Samuel 1:2, II Samuel 1:16
11quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum innoxium in domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra
Psalmi 9:12, Psalmi 9:12, Genesis 9:5, Genesis 9:6, Genesis 9:5
12praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron
II Samuel 3:32, II Samuel 1:15, II Samuel 3:32, II Samuel 1:15, Psalmi 55:23

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

II SamuelI RegumII Regum+

Other Books

II SamuelCh 4
I RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsras
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward