1Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annisstylusII Regum 1:17, II Regum 1:17, II Regum 8:16, I Regum 22:51, II Regum 8:162et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eiusstylusII Regum 10:18, II Regum 10:18, II Regum 10:26, II Regum 10:28, I Regum 21:253verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel adhesit nec recessit ab eisstylusI Regum 14:16, I Regum 14:16, II Regum 15:18, I Regum 13:33, I Regum 15:344porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israhel centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus suisstylusII Samuel 8:2, II Samuel 8:2, Iob 42:12, Genesis 13:2, Psalmi 108:95cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est foedus quod habebat cum rege IsrahelstylusII Regum 1:1, II Regum 1:1, II Paralipomenon 21:8, II Paralipomenon 21:10, II Regum 8:206egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum IsrahelstylusII Samuel 24:1, II Samuel 24:25, I Regum 20:27, I Samuel 11:8, I Samuel 15:47misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tuistylusI Regum 22:4, I Regum 22:4, II Paralipomenon 18:3, II Paralipomenon 22:10, II Paralipomenon 22:128dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per desertum IdumeaestylusMalachias 1:2, Malachias 1:3, Numeri 21:4, Malachias 1:2, Malachias 1:39perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et iumentis quae sequebantur eosstylusI Regum 22:47, I Regum 22:47, Numeri 20:4, Exodus 17:1, Iudicum 4:1010dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu MoabstylusProverbia 19:3, II Regum 6:33, Genesis 4:13, Isaias 8:21, Isaias 51:2011et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israhel est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus HeliaestylusI Regum 22:7, I Regum 22:7, I Regum 19:21, I Regum 19:21, II Regum 3:312et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex Israhel et Iosaphat et rex EdomstylusII Regum 2:14, II Regum 2:15, Apocalypsis 3:9, II Regum 5:15, Isaias 49:2313dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu MoabstylusI Regum 18:19, I Regum 22:6, I Regum 18:19, I Regum 22:6, Deuteronomium 32:3714dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissemstylusII Regum 5:16, II Regum 5:16, I Regum 17:1, I Regum 17:1, Ieremias 1:1815nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et aitstylusI Samuel 16:23, I Samuel 16:23, Ezechiel 1:3, Ezechiel 1:3, I Samuel 10:516haec dicit Dominus facite alveum torrentis huius fossas et fossasstylusII Regum 4:3, II Regum 4:3, Numeri 2:16, Numeri 2:18, Numeri 2:1617haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae vestrae et iumenta vestrastylusPsalmi 107:35, Psalmi 107:35, Isaias 41:17, Isaias 41:18, Isaias 48:2118parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestrastylusLucas 1:37, Ieremias 32:27, Lucas 1:37, Ieremias 32:27, Ieremias 32:1719et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibusstylusII Regum 3:25, Deuteronomium 20:19, Deuteronomium 20:20, Numeri 24:17, I Samuel 15:320factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquisstylusExodus 29:39, Exodus 29:40, Exodus 29:39, Exodus 29:40, I Regum 18:3621universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminisstylusI Regum 20:11, Ad Ephesios 6:14, I Regum 20:11, Ad Ephesios 6:1422primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinemstylus23dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam MoabstylusII Regum 7:6, Exodus 15:9, II Paralipomenon 20:25, II Regum 6:18, II Regum 6:2024perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt MoabstylusI Ad Thessalonicenses 5:3, I Ad Thessalonicenses 5:4, Iosue 8:20, Iosue 8:22, Iudicum 20:4025et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussastylusIeremias 48:36, Isaias 16:7, Ieremias 48:31, II Regum 3:19, Ieremias 48:3626quod cum vidisset rex Moab praevaluisse scilicet hostes tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem Edom et non potueruntstylusII Regum 3:9, Amos 2:1, II Regum 3:9, Amos 2:127arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suamstylusMichaes 6:7, Michaes 6:7, Deuteronomium 12:31, Deuteronomium 12:31, Iudicum 11:31