Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

II Regum Caput 4

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
II REGUM

II Regum 4

1mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi
Matthaeus 18:25, Matthaeus 18:25, II Regum 2:3, II Regum 2:3, Nehemias 5:2
2cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear
I Regum 17:12, I Regum 17:12, Iacobi 2:5, Iacobi 2:5, II Regum 6:26
3cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca
Ioannes 2:7, Ioannes 2:7, Psalmi 81:10, Ioannes 16:24, Psalmi 81:10
4et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa haec et cum plena fuerint tolles
Marcus 8:5, Marcus 8:9, Matthaeus 6:6, Marcus 8:5, Marcus 8:9
5ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat
II Regum 5:11, II Regum 5:11, Ad Hebraeos 11:7, Ad Hebraeos 11:8, Lucas 1:45
6cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum adfer mihi adhuc vas et ille respondit non habeo stetitque oleum
Matthaeus 14:20, Matthaeus 14:20, II Regum 13:19, II Regum 13:19, Lucas 6:19
7venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de reliquo
II Ad Thessalonicenses 3:7, II Ad Thessalonicenses 3:12, II Ad Thessalonicenses 3:7, II Ad Thessalonicenses 3:12, I Regum 12:22
8facta est autem quaedam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem
Iosue 19:18, Iosue 19:18, Genesis 19:3, Iob 32:9, Lucas 24:29
9quae dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus est iste qui transit per nos frequenter
I Regum 17:24, I Regum 17:24, Proverbia 31:10, Proverbia 31:11, Proverbia 31:10
10faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat ibi
Ad Romanos 12:13, Ad Romanos 12:13, Matthaeus 10:41, Matthaeus 10:42, Matthaeus 10:41
11facta est igitur dies quaedam et veniens devertit in cenaculum et requievit ibi
12dixitque ad Giezi puerum suum voca Sunamitin istam qui cum vocasset eam et illa stetisset coram eo
II Regum 8:4, II Regum 8:5, II Regum 8:4, II Regum 8:5, II Regum 5:20
13dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiae quae respondit in medio populi mei habito
II Ad Timotheum 1:16, II Ad Timotheum 1:18, II Ad Timotheum 1:16, II Ad Timotheum 1:18, Ad Philippenses 4:18
14et ait quid ergo vult ut faciam ei dixitque Giezi ne quaeras filium enim non habet et vir eius senex est
Lucas 1:7, Genesis 15:2, Genesis 15:3, I Samuel 1:8, Lucas 1:7
15praecepit itaque ut vocaret eam quae cum vocata fuisset et stetisset ad ostium
16dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli quaeso domine mi vir Dei noli mentiri ancillae tuae
Genesis 18:10, Genesis 18:10, Lucas 1:13, Lucas 1:13, II Regum 4:28
17et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem quam dixerat Heliseus
Genesis 21:1, Psalmi 113:9, Lucas 1:36, Genesis 21:1, Psalmi 113:9
18crevit autem puer et cum esset quaedam dies et egressus isset ad patrem suum ad messores
Ruth 2:4, Ruth 2:4
19ait patri suo caput meum caput meum at ille dixit puero tolle et duc eum ad matrem suam
Ieremias 4:19, Iob 14:1, Iob 14:2, Ieremias 4:19, Iob 14:1
20qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est
Lucas 7:12, Lucas 7:12, Ioannes 11:3, Ioannes 11:5, Ioannes 11:14
21ascendit autem et conlocavit eum super lectulum hominis Dei et clusit ostium et egressa
II Regum 4:32, II Regum 4:32, I Regum 17:19, II Regum 4:10, II Regum 4:7
22vocavit virum suum et ait mitte mecum obsecro unum de pueris et asinam ut excurram usque ad hominem Dei et revertar
Ioannes 11:3, Actus Apostolorum 9:38, II Regum 4:26, II Regum 4:24, Ioannes 11:3
23qui ait illi quam ob causam vadis ad eum hodie non sunt kalendae neque sabbatum quae respondit vale
Numeri 10:10, Numeri 10:10, I Paralipomenon 23:31, Numeri 28:11, I Paralipomenon 23:31
24stravitque asinam et praecepit puero mina et propera ne mihi moram facias in eundo et hoc age quod praecipio tibi
I Regum 13:23, Exodus 4:20, I Samuel 25:19, I Samuel 25:20, I Regum 13:13
25profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli cumque vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum ecce Sunamitis illa
II Regum 2:25, II Regum 2:25, Isaias 35:2, I Regum 18:19, I Regum 18:42
26vade ergo in occursum eius et dic ei rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum quae respondit recte
Actus Apostolorum 15:36, Actus Apostolorum 15:36, I Samuel 17:18, I Samuel 17:18, II Regum 4:23
27cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes eius et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam anima enim eius in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi
II Samuel 7:3, Genesis 18:17, II Samuel 7:3, Genesis 18:17, Proverbia 14:10
28quae dixit illi numquid petivi filium a domino meo numquid non dixi tibi ne inludas me
Genesis 30:1, Genesis 30:1, II Regum 4:16, II Regum 4:16
29et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes eum et si salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super faciem pueri
II Regum 2:14, II Regum 2:14, Exodus 14:16, I Regum 18:46, Exodus 14:16
30porro mater pueri ait vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam te surrexit ergo et secutus est eam
Ruth 1:16, Ruth 1:18, II Regum 2:2, Ruth 1:16, Ruth 1:18
31Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens non surrexit puer
Ioannes 11:11, Ioannes 11:11, I Samuel 28:6, Marcus 9:19, Marcus 9:29
32ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius
I Regum 17:17, Ioannes 11:17, Lucas 8:52, Lucas 8:53, I Regum 17:17
33ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum
Matthaeus 6:6, Matthaeus 6:6, II Regum 4:4, II Regum 4:4, Actus Apostolorum 9:40
34et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri
I Regum 17:21, I Regum 17:21, Actus Apostolorum 20:10, Actus Apostolorum 20:10
35at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque oculos
II Regum 13:21, II Regum 8:5, II Regum 13:21, II Regum 8:5, Lucas 7:14
36et ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc quae vocata ingressa est ad eum qui ait tolle filium tuum
Ad Hebraeos 11:35, Ad Hebraeos 11:35, Lucas 7:15, I Regum 17:23, Lucas 7:15
37venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram tulitque filium suum et egressa est
Ad Hebraeos 11:35, Ad Hebraeos 11:35, II Regum 4:27, I Regum 17:24, II Regum 2:15
38et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum
II Regum 2:3, II Regum 8:1, II Regum 2:1, II Regum 2:3, II Regum 8:1
39et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocyntidas agri et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti nesciebat enim quid esset
Ad Hebraeos 12:15, Isaias 5:4, Matthaeus 15:13, Ieremias 2:21, Ad Hebraeos 12:15
40infuderunt ergo sociis ut comederent cumque gustassent de coctione exclamaverunt dicentes mors in olla vir Dei et non potuerunt comedere
Marcus 16:18, Marcus 16:18, Exodus 15:23, Exodus 10:17, Exodus 15:23
41at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait infunde turbae et comedat et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla
II Regum 2:21, Exodus 15:25, II Regum 2:21, Exodus 15:25, I Ad Corinthios 1:25
42vir autem quidam venit de Balsalisa deferens viro Dei panes primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in pera sua at ille dixit da populo ut comedat
I Samuel 9:7, I Samuel 9:7, Ioannes 6:13, Ioannes 6:9, Ioannes 6:13
43responditque ei minister eius quantum est hoc ut adponam coram centum viris rursum ille da ait populo ut comedat haec enim dicit Dominus comedent et supererit
Lucas 9:13, Lucas 9:13, Matthaeus 14:20, Matthaeus 14:20, Ioannes 6:9
44posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit iuxta verbum Domini

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

II RegumI ParalipomenonII Paralipomenon+

Other Books

II RegumCh 4
I ParalipomenonII ParalipomenonEsrasNehemiasTobias
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward