Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

II Regum Caput 2

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
II REGUM

II Regum 2

1factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis
Genesis 5:24, Genesis 5:24, Ad Hebraeos 11:5, Ad Hebraeos 11:5, I Regum 19:16
2dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel
II Regum 2:6, II Regum 2:6, II Regum 4:30, Ruth 1:15, Ruth 1:18
3egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete
II Regum 4:1, II Regum 4:38, II Regum 4:1, II Regum 4:38, II Regum 9:1
4dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum
II Regum 2:2, II Regum 2:2, Iosue 6:26, Iosue 6:26, I Regum 16:34
5accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete
II Regum 2:3, II Regum 2:3, Genesis 48:19, Actus Apostolorum 1:11, Iosue 1:1
6dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Iordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te ierunt igitur ambo pariter
II Regum 2:2, II Regum 2:2, Iosue 3:15, Iosue 3:15
7et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super Iordanem
II Regum 2:17, I Regum 18:13, I Regum 18:4, II Regum 2:17, I Regum 18:13
8tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum
Exodus 14:21, Exodus 14:22, I Regum 19:19, Exodus 14:21, Exodus 14:22
9cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me
Numeri 11:17, Numeri 11:17, Deuteronomium 21:17, Deuteronomium 21:17, Ioannes 16:7
10qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non erit
II Regum 2:12, Ioannes 16:24, Marcus 11:22, Marcus 11:24, II Regum 2:12
11cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in caelum
Psalmi 104:3, Psalmi 104:4, II Regum 6:17, Psalmi 104:3, Psalmi 104:4
12Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes
II Regum 13:14, II Regum 13:14, Iob 1:20, Iob 1:21, Marcus 16:19
13et levavit pallium Heliae quod ceciderat ei reversusque stetit super ripam Iordanis
I Regum 19:19, I Regum 9:26, I Regum 19:19, I Regum 9:26, II Regum 2:8
14et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae sunt huc atque illuc et transiit Heliseus
Ioannes 14:12, Ioannes 14:12, Psalmi 42:10, Psalmi 42:10, Iosue 1:1
15videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliae super Heliseum et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram
I Petri 4:14, Actus Apostolorum 1:8, I Petri 4:14, Actus Apostolorum 1:8, II Ad Corinthios 12:9
16dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere
I Regum 18:12, I Regum 18:12, Actus Apostolorum 8:39, Actus Apostolorum 8:39, Ezechiel 3:14
17coegeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite et miserunt quinquaginta viros qui cum quaesissent tribus diebus non invenerunt
II Regum 8:11, II Regum 8:11, Ad Hebraeos 11:5, II Samuel 18:22, II Samuel 18:23
18et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire
19dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis huius optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquae pessimae sunt et terra sterilis
Deuteronomium 28:2, Deuteronomium 28:4, Deuteronomium 28:2, Deuteronomium 28:4, Exodus 23:26
20at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud sal qui cum adtulissent
Sophonias 2:9, Iudicum 9:45, Sophonias 2:9, Iudicum 9:45, Ezechiel 47:11
21egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait haec dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas
Exodus 15:25, Exodus 15:26, Exodus 15:25, Exodus 15:26, II Regum 4:41
22sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Helisei quod locutus est
23ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve
II Paralipomenon 36:16, II Paralipomenon 36:16, Iob 19:18, Iob 30:1, Iob 19:18
24qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros
Actus Apostolorum 13:9, Actus Apostolorum 13:11, Actus Apostolorum 13:9, Actus Apostolorum 13:11, Actus Apostolorum 5:5
25abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam
II Regum 4:25, II Regum 4:25, I Regum 18:19, I Regum 18:20, I Regum 18:19

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

II RegumI ParalipomenonII Paralipomenon+

Other Books

II RegumCh 2
I ParalipomenonII ParalipomenonEsrasNehemiasTobias
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward