Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

I Samuel Caput 24

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
I SAMUEL

I Samuel 24

1ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi
I Samuel 23:28, I Samuel 23:29, I Samuel 23:28, I Samuel 23:29, Ezechiel 22:9
2cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi
I Samuel 26:2, I Samuel 26:2, Psalmi 37:32, I Samuel 13:2, Psalmi 104:18
3adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius etiam super abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae sunt
Iudicum 3:24, Iudicum 3:24, Psalmi 142:1, Psalmi 142:7, Psalmi 57:1
4et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae latebant
I Samuel 26:8, I Samuel 26:11, I Samuel 26:23, I Samuel 26:8, I Samuel 26:11
5et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter
II Samuel 24:10, II Samuel 24:10, II Samuel 12:9, I Ioannis 3:20, I Ioannis 3:21
6post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul
Iob 31:29, Iob 31:30, Ad Romanos 12:14, Ad Romanos 13:2, Iob 31:29
7dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est
Matthaeus 5:44, Psalmi 7:4, Matthaeus 5:44, Psalmi 7:4, Ad Romanos 12:17
8et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere
I Samuel 25:23, I Samuel 25:24, I Samuel 25:23, I Samuel 25:24, I Samuel 20:41
9surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit
Proverbia 29:12, Ecclesiastes 7:21, Ecclesiastes 7:22, Proverbia 29:12, Ecclesiastes 7:21
10dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quaerit malum adversum te
I Samuel 24:4, Psalmi 105:15, I Samuel 24:4, Psalmi 105:15, I Samuel 26:8
11ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est
I Samuel 26:20, I Samuel 26:20, I Samuel 23:14, I Samuel 23:23, I Samuel 23:14
12quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam
Iudicum 11:27, Psalmi 43:1, Iudicum 11:27, Psalmi 43:1, Psalmi 35:1
13iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te
Matthaeus 7:20, Matthaeus 7:20, Matthaeus 7:16, Matthaeus 7:18, Matthaeus 7:16
14sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te
I Samuel 26:20, I Samuel 26:20, I Samuel 17:43, II Samuel 9:8, I Samuel 17:43
15quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum
Psalmi 43:1, Psalmi 43:1, Psalmi 119:154, Psalmi 35:1, Psalmi 119:154
16sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua
I Samuel 26:17, I Samuel 26:17, Genesis 33:4, Iob 6:25, Actus Apostolorum 6:10
17cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit
I Samuel 26:21, I Samuel 26:21, Matthaeus 5:44, Matthaeus 5:44, Ad Romanos 12:20
18dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala
I Samuel 26:23, I Samuel 26:23, Psalmi 31:8, I Samuel 26:8, I Samuel 23:12
19et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me
Proverbia 25:21, Proverbia 25:22, Psalmi 18:20, I Samuel 26:25, Iudicum 17:2
20quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me
I Samuel 23:17, I Samuel 23:17, Matthaeus 2:3, Matthaeus 2:6, II Samuel 3:17
21et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israhel
Genesis 21:23, Genesis 21:23, II Samuel 21:6, II Samuel 21:8, II Samuel 21:6
22iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei
I Samuel 23:29, I Samuel 23:29, Matthaeus 10:16, Matthaeus 10:17, Ioannes 2:24
23et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

I SamuelII SamuelI Regum+

Other Books

I SamuelCh 24
II SamuelI RegumII RegumI ParalipomenonII Paralipomenon
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward