1nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladiostylusI Regum 18:40, I Regum 18:40, I Regum 21:5, I Regum 21:7, I Regum 21:252misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illisstylusII Regum 6:31, I Regum 20:10, Ruth 1:17, II Regum 6:31, I Regum 20:103timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suumstylusGenesis 21:31, Genesis 21:31, Matthaeus 26:56, Matthaeus 26:70, Matthaeus 26:744et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres meistylusIonas 4:3, Ionas 4:3, Numeri 11:15, Numeri 11:15, Ionas 4:85proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi et ecce angelus tetigit eum et dixit illi surge comedestylusAd Hebraeos 13:5, Ad Hebraeos 13:5, Daniel 9:21, Psalmi 34:10, Actus Apostolorum 12:76respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae comedit ergo et bibit et rursum obdormivitstylusMatthaeus 4:11, I Regum 17:6, Matthaeus 4:11, I Regum 17:6, Isaias 33:167reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat viastylusPsalmi 103:13, Psalmi 103:14, Psalmi 103:13, Psalmi 103:14, Deuteronomium 33:258qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei HorebstylusExodus 34:28, Exodus 34:28, Exodus 3:1, Matthaeus 4:2, Deuteronomium 9:189cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis HeliastylusI Regum 19:13, I Regum 19:13, Ieremias 2:18, Genesis 16:8, Exodus 33:2110at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eamstylusI Regum 18:4, I Regum 18:4, I Regum 18:22, Exodus 34:14, Exodus 20:511et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione DominusstylusEzechiel 1:4, Ezechiel 1:4, Psalmi 50:3, Psalmi 50:3, Iob 38:112et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus aurae tenuisstylusIob 4:16, Iob 4:16, Zacharias 4:6, Zacharias 4:6, Deuteronomium 4:3313quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae et ecce vox ad eum dicens quid agis hic HeliastylusI Regum 19:9, I Regum 19:9, Exodus 33:23, Isaias 6:5, Isaias 6:214et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eamstylusDeuteronomium 29:25, Psalmi 78:37, Osee 6:7, Deuteronomium 31:20, Isaias 62:115et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem super SyriamstylusIsaias 45:1, Ieremias 1:10, Isaias 45:1, Ieremias 1:10, II Regum 8:716et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro testylusII Regum 9:1, II Regum 9:14, I Regum 19:19, I Regum 19:21, II Regum 9:117et erit quicumque fugerit gladium Azahel occidet eum Hieu et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum HeliseusstylusII Regum 13:22, II Regum 13:3, II Regum 8:12, II Regum 13:22, II Regum 13:318et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum genua quae non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manumstylusAd Romanos 11:4, Ad Romanos 11:5, Ad Romanos 11:4, Ad Romanos 11:5, Isaias 1:919profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illumstylusII Regum 2:8, II Regum 2:8, II Regum 2:13, II Regum 2:14, II Regum 2:1320qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibistylusMatthaeus 8:21, Matthaeus 8:22, Matthaeus 8:21, Matthaeus 8:22, Lucas 9:6121reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat eistylusII Samuel 24:22, II Samuel 24:22, Lucas 5:28, Lucas 5:29, Exodus 24:13